MISSALE ROMANUM
ex decreto sacrosancti oecumenici concilii vaticani ii
instauratum auctoritate pauli pp. vi promulgatum
ioannis pauli pp. ii cura recognitum

INSTITUTIO GENERALIS

Ex editione typica tertia cura et studio
Congrgationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
excerpta

PROOEMIUM

1. Cenam paschalem cum discipulis celebraturus, in qua sacrificium sui Corporis et Sanguinis instituit, Christus Dominus cenaculum magnum, stratum (Lc 22, 12) parari mandavit. Quod quidem iussum etiam ad se pertinere Ecclesia semper est arbitrata, cum de iis statuebat, quae, in disponendis hominum animis, locis, ritibus, textibus, ad sanctissimae Eucharistiae celebrationem spectarent. Normae quoque hodiernae, quae, voluntate Concilii Oecumenici Vaticani II innixae, praescriptae sunt, atque novum Missale, quo Ecclesia ritus romani in Missa celebranda posthac utetur, iterum sunt argumentum huius sollicitudinis Ecclesiae, eius fidei immutatique amoris erga summum mysterium eucharisticum, atque continuam contextamque eius traditionem, quamquam res novae quaedam inductae sunt, testantur.

Testimonium fidei immutatae

2. Missae natura sacrificalis, a Concilio Tridentino, quod universae traditioni Ecclesiae congruebat, sollemniter asserta,1 rursus enuntiata est a Concilio Vaticano II, quod circa Missam haec significantia protulit verba: «Salvator noster in Cena novissima sacrificium eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae sponsae memoriale concrederet mortis et resurrectionis suae».2

Quod sic a Concilio docetur, id formulis Missae continenter exprimitur. Etenim doctrina, quae hac sententia, iam in antiquo Sacramentario, vulgo Leoniano nuncupato, exstante, presse significatur: «quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur»,3 apte accurateque explicatur in Precibus eucharisticis; in his enim sacerdos, dum anamnesin peragit, ad Deum nomine etiam totius populi conversus, ei gratias persolvit et sacrificium offert vivum et sanctum, oblationem scilicet Ecclesiae et hostiam, cuius immolatione ipse Deus voluit placari,4 atque orat, ut Corpus et Sanguis Christi sint Patri sacrificium acceptabile et toti mundo salutare.5

Ita in novo Missali lex orandi Ecclesiae respondet perenni legi credendi, qua nempe monemur unum et idem esse, excepta diversa offerendi ratione, crucis sacrificium eiusque in Missa sacramentalem renovationem, quam in Cena novissima Christus Dominus instituit Apostolisque faciendam mandavit in sui memoriam, atque proinde Missam simul esse sacrificium laudis, gratiarum actionis, propitiatorium et satisfactorium.

3. Mirabile etiam mysterium praesentiae realis Domini sub speciebus eucharisticis, a Concilio Vaticano II 6 aliisque Ecclesiae Magisterii documentis 7 eodem sensu eademque sententia, quibus Concilium Tridentinum id credendum proposuerat,8 confirmatum, in Missae celebratione declaratur non solum ipsis verbis consecrationis, quibus Christus per transubstantiationem praesens redditur, sed etiam sensu et exhibitione summae reverentiae et adorationis, quae in Liturgia eucharistica fieri contingit. Eadem de causa populus christianus adducitur, ut feria V Hebdomadae sanctae in Cena Domini, et in sollemnitate Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, hoc admirabile Sacramentum peculiarem in modum excolat adorando.

4. Natura vero sacerdotii ministerialis, quod presbyteri proprium est, qui in persona Christi sacrificium offert coetuique populi sancti praesidet, in ipsius ritus forma, e praestantiore loco et munere eiusdem sacerdotis elucet. Huius vero muneris rationes edicuntur et perspicue ac fusius explanantur in gratiarum actione Missae chrismatis, feria V Hebdomadae sanctae; quo videlicet die institutio sacerdotii commemoratur. In illa enim collatio potestatis sacerdotalis per manuum impositionem facta illustratur; atque ipsa potestas, singulis officiis recensitis, describitur, quae est continuatio potestatis Christi, Summi Pontificis Novi Testamenti.

5. Sed hac sacerdotii ministerialis natura etiam aliud quiddam, magni sane faciendum, in sua luce collocatur, id est regale sacerdotium fidelium, quorum sacrificium spirituale per sacerdotum ministerium in unione cum sacrificio Christi, unici Mediatoris, consummatur.9 Namque celebratio Eucharistiae est actio Ecclesiae universae; in qua unusquisque solum et totum id agat, quod ad ipsum pertinet, respectu habito gradus eius in populo Dei. Quo efficitur, ut etiam rationes quaedam celebrationis magis attendantur, quibus saeculorum decursu interdum est minor cura adhibita. Hic enim populus est populus Dei, Sanguine Christi acquisitus, a Domino congregatus, eius verbo nutritus, populus ad id vocatus, ut preces totius familiae humanae ad Deum admoveat, populus, qui pro mysterio salutis gratias in Christo agit eius sacrificium offerendo, populus denique, qui per Communionem Corporis et Sanguinis Christi in unum coalescit. Qui populus, licet origine sua sit sanctus, tamen per ipsam participationem consciam, actuosam et fructuosam mysterii eucharistici in sanctitate continenter crescit.10

Traditio non intermissa declaratur

6. Cum praecepta enuntiaret, quibus Ordo Missae recognosceretur, Concilium Vaticanum II praeter alia mandavit quoque, ut ritus nonnulli restituerentur «ad pristinam sanctorum Patrum normam»,11 iisdem videlicet usum verbis ac S. Pius V in Constitutione Apostolica «Quo primum» inscriptis, qua anno 1570 Missale Tridentinum est promulgatum. Ob hanc vero ipsam verborum convenientiam notari potest, qua ratione ambo Missalia Romana, quamvis intercesserint quattuor saecula, aequalem et parem complectantur traditionem. Si autem huius traditionis ponderentur interiora elementa, intellegitur etiam, quam egregie ac feliciter prius perficiatur altero.

7. Temporibus sane difficilibus, quibus catholica fides de indole sacrificali Missae, de ministeriali sacerdotio, de reali et perpetua Christi sub eucharisticis speciebus praesentia in discrimen fuerat adducta, id S. Pii V imprimis intererat, ut recentiorem traditionem, immerito oppugnatam, servaret, minimis tantummodo ritus sacri mutationibus inductis. Re quidem vera Missale illud anni 1570 paulum admodum distat a primo omnium anno 1474 typis edito Missali, quod vicissim fideliter quidem repetit Missale temporis Innocentii PP. III. Codices insuper Bibliothecae Vaticanae, quamquam aliquot intulerant locutionum emendationes, haud tamen permiserunt, ut in illa pervestigatione «veterum et probatorum auctorum» plus quam liturgici commentarii mediae aetatis inquirerentur.

8. Hodie, contra, illa «sanctorum Patrum norma», quam sectabantur Missalis S. Pii V emendatores, locupletata est innumerabilibus eruditorum scriptis. Postquam enim Sacramentarium Gregorianum nuncupatum anno 1571 primum editum est, vetera Sacramentaria Romana et Ambrosiana critica arte saepe typis sunt divulgata, perinde ac vetusti libri liturgici Hispani et Gallicani, qui plurimas preces non levis praestantiae spiritualis, eo usque ignoratas, in conspectum produxerunt.

Traditiones pariter priscorum saeculorum, antequam ritus Orientis et Occidentis constituerentur, nunc idcirco melius cognoscuntur, quod tot reperta sunt documenta liturgica.

Praeterea progredientia sanctorum Patrum studia theologiam mysterii eucharistici lumine perfuderunt doctrinae Patrum in antiquitate christiana excellentissimorum, uti S. Irenaei, S. Ambrosii, S. Cyrilli Hierosolymitani, S. Ioannis Chrysostomi.

9. Quapropter «sanctorum Patrum norma» non postulat solum, ut conserventur ea, quae maiores nostri proximi tradiderint, sed ut comprehendantur altiusque perpendantur cuncta praeterita Ecclesiae tempora ac modi universi, quibus unica eius fides declarata est in humani civilisque cultus formis tam inter se differentibus, quippe quae vigerent in regionibus semiticis, graecis, latinis. Amplior autem hic prospectus cernere nos sinit, quemadmodum Spiritus Sanctus praestet populo Dei mirandam fidelitatem in conservando immutabili fidei deposito, licet permagna sit precum rituumque varietas.

Ad novas rerum condiciones accommodatio

10. Novum igitur Missale, dum testificatur legem orandi Ecclesiae Romanae, fideique depositum a Conciliis recentioribus traditum tutatur, ipsum vicissim magni momenti gradum designat in liturgica traditione.

Cum enim Patres Concilii Vaticani II asseverationes dogmaticas Concilii Tridentini iterarunt, in longe alia mundi aetate sunt locuti; qua de causa in re pastorali valuerunt afferre proposita et consilia, quae ante quattuor saecula ne praevideri quidem potuerunt.

11. Agnoverat iam Tridentinum Concilium magnam utilitatem catecheticam, quae in Missae celebratione contineretur; unde tamen colligere omnia consectaria, ad vitae usum quod attinet, nequibat. A multis reapse flagitabatur, ut sermonem vulgarem in sacrificio eucharistico peragendo usurpari liceret. Ad talem quidem postulationem, Concilium, rationem ducens adiunctorum illa aetate obtinentium, sui officii esse arbitrabatur doctrinam Ecclesiae tralaticiam denuo inculcare, secundum quam sacrificium eucharisticum imprimis Christi ipsius est actio, cuius proinde efficacitas propria eo modo non afficitur, quo fideles eiusdem fiunt participes. Idcirco firmis hisce simulque moderatis verbis edictum est: «Etsi Missa magnam contineat populi fidelis eruditionem, non tamen expedire visum est Patribus, ut vulgari passim lingua celebraretur».12 Atque condemnandum esse pronuntiavit eum, qui censeret «Ecclesiae Romanae ritum, quo submissa voce pars Canonis et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam celebrari debere».13 Nihilominus, dum hinc vetuit in Missa linguae vernaculae usum, illinc animarum pastores eius in locum congruentem substituere catechesim iussit: «Ne oves Christi esuriant … mandat sancta Synodus pastoribus et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se vel per alios, ex his, quae in Missa leguntur, exponant atque inter cetera sanctissimi huius sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus praesertim dominicis et festis».14

12. Propterea congregatum, ut Ecclesiam aptaret ad proprii muneris apostolici necessitates hisce ipsis temporibus, Concilium Vaticanum II funditus perspexit, quemadmodum Tridentinum, didascalicam et pastoralem indolem sacrae Liturgiae.15 Et, cum nemo catholicorum esset, qui legitimum efficacemque ritum sacrum negaret lingua latina peractum, concedere etiam valuit: «Haud raro linguae vernaculae usurpatio valde utilis apud populum exsistere possit», eiusque adhibendae facultatem dedit.16 Flagrans illud studium, quo hoc consultum ubivis est susceptum, profecto effecit ut, ducibus Episcopis atque ipsa Apostolica Sede, universae liturgicae celebrationes quas populus participaret, exsequi liceret vulgari sermone, quo plenius intellegeretur mysterium, quod celebraretur.

13. Verumtamen, cum linguae vernaculae usus in sacra Liturgia instrumentum sit, quamvis magni momenti, quo apertius exprimeretur catechesis mysterii, quae in celebratione continetur, Concilium Vaticanum II admonuit praeterea, ut aliqua Tridentini praescripta, quibus non omnibus locis erat obtemperatum, ad exitum deducerentur, veluti homilia diebus dominicis et festis habenda17 et facultas inter ipsos sacros ritus quasdam monitiones intericiendi.18

Potissimum vero Concilium Vaticanum II, a quo suadebatur «illa perfectior Missae participatio, qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem sacrificio Corpus dominicum sumunt»,19 incitavit, ut aliud optatum Patrum Tridentinorum in rem transferretur, ut scilicet ad sacram Eucharistiam plenius participandam «in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent».20

14. Eodem quidem animo ac studio pastorali permotum, Concilium Vaticanum II nova ratione expendere potuit institutum Tridentinum de Communione sub utraque specie. Etenim, quoniam hodie in dubium minime revocantur doctrinae principia de plenissima vi Communionis, qua Eucharistia sub una specie panis suscipitur, permisit interdum Communionem sub utraque specie, cum scilicet, per declaratiorem signi sacramentalis formam, opportunitas peculiaris offerretur altius intellegendi mysterii, quod fideles participarent.21

15. Hoc pacto, dum fida permanet Ecclesia suo muneri ut magistrae veritatis, custodiens «vetera», id est depositum traditionis, officium quoque explet considerandi prudenterque adhibendi «nova» (cf. Mt 13, 52).

Pars enim quaedam novi Missalis preces Ecclesiae apertius ordinat ad temporis nostri necessitates; cuius generis sunt potissimum Missae rituales et pro variis necessitatibus, in quibus traditio et novitas opportune inter se sociantur. Itaque, dum complures dictiones integrae manserunt ex antiquissima haustae Ecclesiae traditione, per ipsum saepius editum Missale Romanum patefacta, aliae plures ad hodierna requisita et condiciones accommodatae sunt, aliae, contra, uti orationes pro Ecclesia, laicis, operis humani sanctificatione, omnium gentium communitate, necessitatibus quibusdam nostrae aetatis propriis, ex integro sunt contextae, sumptis cogitationibus ac saepe ipsis locutionibus ex recentibus Concilii documentis.

Ob eandem porro aestimationem novi status mundi, qui nunc est, in vetustissimae traditionis textuum usu, nulla prorsus videbatur inferri iniuria tam venerando thesauro, si quaedam sententiae immutarentur, quo convenientius sermo ipse cum hodiernae theologiae lingua concineret referretque ex veritate condicionem disciplinae Ecclesiae praesentem. Hinc dicta nonnulla, ad existimationem et usum bonorum terrestrium attinentia, sunt mutata, haud secus ac nonnulla, quae exterioris quandam paenitentiae formam prodebant aliarum Ecclesiae aetatum propriam.

Hoc denique modo normae liturgicae Concilii Tridentini pluribus sane in partibus completae et perfectae sunt normis Concilii Vaticani II, quod ad exitum perduxit conatus ad sacram Liturgiam fideles propius admovendi, qui per haec quattuor saecula sunt suscepti, praesertim vero recentiore aetate, maxime studio rei liturgicae a S. Pio X eiusque Successoribus promoto.

caput i
DE CELEBRATIONIS EUCHARISTICAE
MOMENTO ET DIGNITATE

16. Celebratio Missae, ut actio Christi et populi Dei hierarchice ordinati, centrum est totius vitae christianae pro Ecclesia tum universa tum locali, ac pro singulis fidelibus.22 In ea enim culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat, et cultus quem homines exhibent Patri, eum per Christum Dei Filium in Spiritu Sancto adorantes.23 In ea insuper mysteria redemptionis ita per anni circulum recoluntur, ut quodammodo praesentia reddantur.24 Ceterae autem actiones sacrae et omnia opera christianae vitae cum ea cohaerent, ex ea profluunt et ad eam ordinantur.25

17. Maxime proinde interest ut celebratio Missae seu Cenae dominicae ita ordinetur, ut sacri ministri atque fideles, illam pro sua condicione participantes, eos fructus plenius exinde capiant,26 ad quos obtinendos Christus Dominus sacrificium eucharisticum sui Corporis et sui Sanguinis instituit illudque, velut memoriale passionis et resurrectionis suae, Ecclesiae dilectae sponsae concredidit.27

18. Quod apte fiet si, attentis natura aliisque adiunctis uniuscuiusque coetus liturgici, universa celebratio ita disponatur, ut consciam illam, actuosam atque plenam participationem fidelium inducat, corporis nempe et animi, fide, spe et caritate ferventem, quae ab Ecclesia exoptatur et ab ipsa celebrationis natura postulatur, et ad quam populus christianus vi baptismatis ius habet et officium.28

19. Quamvis fidelium praesentia et actuosa participatio, quae ecclesialem celebrationis naturam apertius manifestant,29 aliquando non possint haberi, eucharistica celebratio sua efficacia et dignitate semper est praedita, quippe quae sit actus Christi et Ecclesiae, in quo sacerdos munus suum praecipuum adimplet et semper agit pro salute populi.

Ipsi ergo commendatur ut sacrificium eucharisticum etiam cotidie, pro posse, celebret.30

20. Cum autem Eucharistiae celebratio, sicut et universa Liturgia, fiat per signa sensibilia, quibus fides alitur, roboratur et exprimitur,31 maxime curandum est eas formas et elementa ab Ecclesia proposita seligi et ordinari, quae, attentis personarum et locorum adiunctis, actuosam et plenam participationem intensius foveant et fidelium utilitati spirituali aptius respondeant.

21. Haec itaque Institutio eo spectat ut tum lineamenta generalia praebeat, quibus Eucharistiae celebratio apte ordinetur, tum regulas exponat, quibus singulae celebrationis formae disponantur.32

22. Summi autem momenti est Eucharistiae celebratio in Ecclesia particulari.

Episcopus enim dioecesanus, primus mysteriorum Dei dispensator in Ecclesia particulari sibi commissa, moderator est, promotor et custos totius vitae liturgicae.33

In celebrationibus quae, ipso praesidente, aguntur, praesertim vero in celebratione eucharistica, quae ab ipso agitur, presbyterio, diaconis et populo participantibus, mysterium Ecclesiae manifestatur. Quare huiusmodi Missarum sollemnia exemplo esse debent universae dioecesi.

Eius ergo est animum intendere ut presbyteri, diaconi et christifideles laici, genuinum sensum rituum et textuum liturgicorum penitius semper comprehendant et ita ad actuosam et fructuosam Eucharistiae celebrationem ducantur. Eundem in finem invigilet ut ipsarum celebrationum dignitas augeatur, ad quam promovendam loci sacri, musicae et artis pulchritudo quamplurimum conferat.

23. Quo insuper celebratio praescriptis et spiritui sacrae Liturgiae plenius respondeat, eiusque efficacitas pastoralis augeatur, in hac Institutione generali et in Ordine Missae, aliquae accommodationes et aptationes exponuntur.

24. Hae aptationes, ut plurimum, in electione consistunt quorundam rituum aut textuum, id est cantuum, lectionum, orationum, monitionum et gestuum, qui sint necessitatibus, praeparationi et ingenio participantium magis respondentes, quique sacerdoti celebranti committuntur. Attamen meminerit sacerdos se servitorem esse sacrae Liturgiae, sibique quidquam proprio marte in Missae celebratione addere, demere vel aut mutare non licere.34

25. Insuper in Missali suo loco aptationes quaedam innuuntur quae, iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, respective competunt aut Episcopo dioecesano aut Conferentiae Episcoporum 35 (cf. infra nn. 387, 388-393).

26. Quod autem ad varietates et adaptationes profundiores attinet, quae ad traditiones et ingenium populorum et regionum attendant, ad mentem art. 40 Constitutionis de sacra Liturgia pro necessitate introducendas, ea serventur quae in Instructione «De Liturgia Romana et inculturatione»36 et infra (nn. 395-399) exponuntur.

caput ii
DE STRUCTURA MISSAE
EIUSQUE ELEMENTIS ET PARTIBUS

I. De generali structura Missae

27. In Missa seu Cena dominica populus Dei in unum convocatur, sacerdote praeside personamque Christi gerente, ad memoriale Domini seu sacrificium eucharisticum celebrandum.37 Quare de huiusmodi sanctae Ecclesiae coadunatione locali eminenter valet promissio Christi: «Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt 18, 20). In Missae enim celebratione, in qua sacrificium crucis perpetuatur,38 Christus realiter praesens adest in ipso coetu in suo nomine congregato, in persona ministri, in verbo suo, et quidem substantialiter et continenter sub speciebus eucharisticis.39

28. Missa duabus partibus quodammodo constat, liturgia nempe verbi et liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant.40 Siquidem in Missa mensa tam verbi Dei quam Corporis Christi paratur e qua fideles instituantur et reficiantur.41 Quidam autem ritus celebrationem aperiunt et concludunt.

II. De Diversis elementis Missae

De lectione verbi Dei eiusque explanatione

29. Cum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur, Deus ipse ad populum suum loquitur et Christus, praesens in verbo suo, Evangelium annuntiat.

Ideoque lectiones verbi Dei, quae elementum maximi momenti Liturgiae praebent, cum veneratione ab omnibus sunt audiendae. Quamvis autem verbum divinum in lectionibus sacrae Scripturae ad omnes homines cuiusque temporis dirigatur iisque intellegibile sit, eius tamen plenior intellegentia et efficacitas expositione viva, id est homilia, utpote parte actionis liturgicae,42 fovetur.

De orationibus aliisque partibus ad sacerdotem pertinentibus

30. Inter ea quae sacerdoti tribuuntur, primum locum obtinet Prex eucharistica, quae culmen est totius celebrationis. Accedunt deinde orationes, idest collecta, oratio super oblata et oratio post communionem. Hae preces a sacerdote, qui coetui personam Christi gerens praeest, ad Deum diriguntur nomine totius plebis sanctae et omnium circumstantium.43 Merito igitur «orationes praesidentiales» nominantur.

31. Item ad sacerdotem, munere praesidis coetus congregati fungentem, spectat proferre quasdam monitiones in ipso ritu praevisas. Ubi a rubricis statuitur, celebranti licet eas aliquatenus aptare ut participantium captui respondeant; curet tamen sacerdos ut sensum monitionis quae in libro liturgico proponitur ipse semper servet eamque paucis verbis exprimat. Sacerdoti praesidi etiam spectat verbum Dei nuntiare, necnon benedictionem finalem impertire. Ipsi insuper licet, brevissimis verbis, introducere fideles in Missam diei, post salutationem initialem et ante ritum paenitentialem; in liturgiam verbi, ante lectiones; in Precem eucharisticam, ante Praefationem, numquam vero intra Precem ipsam; necnon universam actionem sacram, ante dimissionem, concludere.

32. Natura partium «praesidentialium» exigit ut clara et elata voce proferantur et ab omnibus cum attentione auscultentur.44 Proinde dum sacerdos eas profert aliae orationes vel cantus non habeantur, atque organum vel alia instrumenta musica sileant.

33. Sacerdos vero, tamquam praeses, nomine Ecclesiae et congregatae communitatis preces effundit, aliquando autem nomine dumtaxat suo, ut ministerium suum maiore cum animi attentione et pietate adimpleat. Huiusmodi preces, quae ante lectionem Evangelii, in praeparatione donorum, necnon ante et post sacerdotis communionem proponuntur, secreto dicuntur.

De aliis formulis in celebratione occurrentibus

34. Cum Missae celebratio natura sua indolem «communitariam» habeat,45 dialogis inter celebrantem et fideles congregatos necnon acclamationibus magna vis inhaeret:46 etenim non sunt tantum signa externa celebrationis communis, sed communionem inter sacerdotem et populum fovent et efficiunt.

35. Acclamationes et responsiones fidelium salutationibus sacerdotis et orationibus illum participationis actuosae gradum constituunt, qui in omni Missae forma a fidelibus congregatis praestandus est, ut actio totius communitatis clare exprimatur et foveatur.47

36. Aliae partes, ad actuosam fidelium participationem manifestandam et fovendam valde utiles, quae universo coetui convocato tribuuntur, sunt praesertim actus paenitentialis, professio fidei, oratio universalis et oratio dominica.

37. Demum ex aliis formulis:

  1. nonnullae ritum seu actum per se stantem, uti hymnus Glória, psalmus responsorius, Allelúia et versus ante Evangelium, Sanctus, acclamatio anamneseos, cantus post Communionem, constituunt;
  2. nonnullae vero, uti cantus ad introitum, ad offertorium, ad fractionem (Agnus Dei) et ad Communionem, ritum aliquem comitantur.
De modis proferendi varios textus

38. In textibus clara et elata voce proferendis sive a sacerdote vel diacono sive a lectore sive ab omnibus, vox respondeat generi ipsius textus, prouti hic est lectio, oratio, admonitio, acclamatio, cantus; necnon formae celebrationis et sollemnitati coetus. Ratio insuper habeatur indolis diversarum linguarum et ingenii populorum.

In rubricis ergo et in normis quae sequuntur, verba «dicere» vel «proferre» intellegi debent sive de cantu sive de recitatione, servatis principiis supra propositis.

De momento cantus

39. Ab Apostolo monentur christifideles qui in unum conveniunt exspectantes adventum Domini sui, ut una simul cantent psalmis, hymnis et canticis spiritualibus (cf. Col 3, 16). Cantus enim est signum exsultationis cordis (cf. Act 2, 46). Unde S. Augustinus recte dicit: «cantare amantis est»,48 et iam antiquitus in proverbium venit: «bis orat qui bene cantat».

40. Magni ergo fiat usus cantus in Missae celebratione, attentis ingenio populorum et facultatibus cuiuslibet coetus liturgici. Quamvis non semper necessarium sit, v. gr. in Missis ferialibus, omnes textus cantu proferre qui per se cantui destinantur, curandum omnino est ne desit cantus ministrorum et populi in celebrationibus, quae diebus dominicis et festivis de praecepto peraguntur.

In seligendis tamen partibus quae revera canantur, eae praeferendae sunt quae maioris sunt momenti, et praesertim, quae a sacerdote vel a diacono aut lectore, populo respondente, canendae sunt, aut a sacerdote et populo simul proferendae.49

41. Principem locum obtineat, ceteris paribus, cantus gregorianus, utpote Liturgiae romanae proprius. Alia genera musicae sacrae, praesertim vero polyphonia, minime excluduntur, dummodo spiritui actionis liturgicae respondeant et participationem omnium fidelium foveant.50

Cum frequentius in dies fideles ex diversis nationibus inter se conveniant, expedit ut iidem fideles aliquas saltem partes Ordinarii Missae, praesertim vero symbolum fidei et orationem dominicam, modulis adhibitis facilioribus, lingua latina simul cantare sciant.51

De gestibus et corporis habitibus

42. Gestus et corporis habitus tum sacerdotis, diaconi, et ministrorum, tum populi eo contendere debent ut tota celebratio decore nobilique simplicitate fulgeat, diversarum eius partium vera plenaque significatio percipiatur et omnium participatio foveatur.52 Attendendum igitur erit ad ea quae a lege liturgica et tradita praxi Ritus Romani definiuntur, et quae ad commune bonum spirituale populi Dei conferant, potius quam ad suam propensionem aut arbitrium.

Communis corporis habitus, ab omnibus participantibus servandus, signum est unitatis membrorum communitatis christianae ad sacram Liturgiam congregatorum: mentem enim et sensus animi adstantium exprimit eosdemque fovet.53

43. Fideles stent ab initio cantus ad introitum, vel dum sacerdos accedit ad altare, usque ad collectam inclusive; ad cantum Allelúia ante Evangelium; dum ipsum Evangelium proclamatur; dum professio fidei et oratio universalis fiunt; necnon ab invitatorio Oráte, fratres ante orationem super oblata usque ad finem Missae, praeter ea quae infra dicuntur.

Sedeant autem dum proferuntur lectiones ante Evangelium et psalmus responsorius; ad homiliam et dum fit praeparatio donorum ad offertorium; atque, pro opportunitate, dum sacrum silentium post Communionem servatur.

Genuflectant vero, nisi valetudinis causa, vel ob angustiam loci vel frequentiorem numerum adstantium aliasve rationabiles causas impediantur, ad consecrationem. Hi vero qui non genuflectunt ad consecrationem, inclinationem profundam peragant dum sacerdos genuflectit post consecrationem.

Est tamen Conferentiae Episcoporum, gestus et corporis habitus in Ordine Missae descriptos ingenio et rationabilibus populorum traditionibus ad normam iuris aptare.54 Attendendum tamen erit, ut sensui et indoli cuiusque partis celebrationis respondeant. Ubi mos est, populum ab acclamatione Sanctus expleta usque ad finem Precis eucharisticae genuflexum manere, hic laudabiliter retinetur.

Ad uniformitatem in gestibus et corporis habitibus in una eadem celebratione obtinendam, fideles monitionibus obtemperent, quas diaconus, vel minister laicus, vel sacerdos durante celebratione proferunt, iuxta ea quae in libris liturgicis statuuntur.

44. In gestibus numerantur etiam actiones et processiones, quibus sacerdos cum diacono, et ministris, ad altare adit; diaconus ante Evangelii proclamationem Evangeliarium seu Librum evangeliorum ad ambonem defert; fideles dona afferunt et ad Communionem accedunt. Convenit ut huiusmodi actiones et processiones decore peragantur, dum cantus ipsis proprii fiunt, iuxta normas pro singulis statutas.

De silentio

45. Sacrum quoque silentium, tamquam pars celebrationis, suo tempore est servandum.55 Eius autem natura a tempore pendet, quo in singulis celebrationibus occurrit. In actu enim paenitentiali et post invitationem ad orandum singuli ad seipsos convertuntur; lectione autem vel homilia peracta, ea quae audierunt breviter meditantur; post Communionem vero in corde suo Deum laudant et orant.

Iam ante ipsam celebrationem silentium laudabiliter servatur in ecclesia, in sacristia et in locis ipsis propinquioribus, ut omnes se ad sacra peragenda devote et rite disponantur.

III. De singulis Missae partibus

A) Ritus initiales

46. Ritus qui liturgiam verbi praecedunt, scilicet introitus, salutatio, actus paenitentialis, Kýrie, Glória et collecta, characterem habent exordii, introductionis et praeparationis.

Finis eorum est, ut fideles in unum convenientes communionem constituant et recte ad verbum Dei audiendum digneque Eucharistiam celebrandam sese disponant.

In quibusdam celebrationibus, quae cum Missa ad normam librorum liturgicorum conectuntur, ritus initiales omittuntur aut modo peculiari peraguntur.

Introitus

47. Populo congregato, dum ingreditur sacerdos cum diacono et ministris, cantus ad introitum incipitur. Finis huius cantus est celebrationem aperire, unionem congregatorum fovere, eorumque mentem in mysterium temporis liturgici vel festivitatis introducere atque processionem sacerdotis ministrorumque comitari.

48. Peragitur autem a schola et populo alternatim, vel simili modo a cantore et populo, vel totus a populo vel a schola sola. Adhiberi potest sive antiphona cum suo psalmo in Graduali Romano vel in Graduali simplici exstans, sive alius cantus, actioni sacrae, diei vel temporis indoli congruus, cuius textus a Conferentia Episcoporum sit approbatus.56

Si ad introitum non habetur cantus, antiphona in Missali proposita recitatur sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore, sin aliter ab ipso sacerdote, qui potest etiam in modum monitionis initialis (cf. n. 31) eam aptare.

Salutatio altaris et populi congregati

49. Cum ad presbyterium pervenerint, sacerdos, diaconi, et ministri altare salutant profunda inclinatione.

Venerationis autem significandae causa, sacerdos et diaconus ipsum altare deinde osculantur; et sacerdos, pro opportunitate, crucem et altare incensat.

50. Expleto cantu ad introitum, sacerdos, stans ad sedem, una cum universo coetu signat se signo crucis; deinde communitati congregatae praesentiam Domini per salutationem significat. Qua salutatione et populi responsione manifestatur Ecclesiae congregatae mysterium.

Salutatione populi facta, sacerdos, vel diaconus, vel alius minister potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.

Actus paenitentialis

51. Postea sacerdos invitat ad actum paenitentialem, qui, post brevem pausam silentii, a tota communitate formula confessionis generalis perficitur, et sacerdotis absolutione concluditur, quae tamen efficacia sacramenti paenitentiae caret.

Die dominica, praesertim tempore paschali, loco consueti actus paenitentialis, quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquae in memoriam baptismi.57

Kyrie eleison

52. Post actum paenitentialem incipitur semper Kýrie eléison, nisi forte locum iam habuerit in ipso actu paenitentiali. Cum sit cantus quo fideles Dominum acclamant eiusque misericordiam implorant, peragitur de more ab omnibus, partem nempe in eo habentibus populo atque schola vel cantore.

Acclamatio quaeque de more bis repetitur, maiore tamen numero non excluso, ratione ingenii diversarum linguarum necnon musicae artis vel rerum adiunctorum. Quando Kýrie cantatur ut pars actus paenitentialis, singulis acclamationibus «tropus» praeponitur.

Gloria in excelsis

53. Glória est antiquissimus et venerabilis hymnus, quo Ecclesia, in Spiritu Sancto congregata, Deum Patrem atque Agnum glorificat eique supplicat. Huius hymni textus cum alio commutari nequit. Inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum schola, vel ab ipsa schola. Si non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi invicem respondentibus.

Cantatur autem vel dicitur diebus dominicis extra tempus Adventus et Quadragesimae, necnon in sollemnitatibus et festis, et in peculiaribus celebrationibus sollemnioribus.

Collecta

54. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat; et omnes una cum sacerdote parumper silent, ut conscii fiant se in conspectu Dei stare, et vota sua in animo possint nuncupare. Tunc sacerdos profert orationem, quae solet «collecta» nominari, et per quam indoles celebrationis exprimitur. Ex antiqua traditione Ecclesiae, oratio de more ad Deum Patrem, per Christum in Spiritu Sancto, dirigitur 58 et conclusione trinitaria, idest longiore concluditur, hoc modo:

Populus, precationi se coniungens, acclamatione Amen suam facit orationem.

In Missa semper unica dicitur collecta.

B) Liturgia verbi

55. Partem praecipuam liturgiae verbi constituunt lectiones e sacra Scriptura desumptae cum cantibus inter eas occurrentibus; homilia autem, professio fidei et oratio universalis seu oratio fidelium illam evolvunt et concludunt. Nam in lectionibus, quas homilia exponit, Deus populum suum alloquitur,59 mysterium redemptionis et salutis patefacit, atque nutrimentum spirituale offert; et ipse Christus per verbum suum in medio fidelium praesens adest.60 Hoc verbum divinum populus suum facit silentio et cantibus, atque ipsi adhaeret professione fidei; eo autem nutritus, oratione universali pro necessitatibus totius Ecclesiae et pro totius mundi salute preces fundit.

Silentium

56. Liturgia verbi ita celebranda est ut faveat meditationi, ideo plane vitanda est omnis forma festinationis quae recollectionem impediat. In ea conveniunt etiam brevia momenta silentii, coetui congregato accommodata, quibus, Spiritu Sancto fovente, Dei Verbum corde percipiatur, ac responsio per orationem praeparetur. Quae momenta silentii opportune servari possunt post primam et secundam lectionem, peracta denique homilia.

Lectiones biblicae

57. In lectionibus mensa verbi Dei paratur fidelibus et thesauri biblici eis aperiuntur.61 Praestat proinde lectionum biblicarum dispositionem servari, qua unitas utriusque Testamenti et historiae salutis illustratur; neque fas est lectiones et psalmum responsorium, quae verbum Dei continent, cum aliis textibus non biblicis commutari.62

58. In celebratione Missae cum populo, lectiones semper ex ambone proferuntur.

59. Munus lectiones proferendi ex traditione non est praesidentiale sed ministeriale. Lectiones ergo a lectore proferantur, Evangelium autem a diacono vel ab alio sacerdote annuntietur. Si tamen diaconus vel alius sacerdos praesto non sit, ipse sacerdos celebrans Evangelium legat; et si alius quoque idoneus lector absit, sacerdos celebrans etiam alias lectiones proferat.

Post singulas lectiones qui legit profert acclamationem, cui respondens, populus congregatus honorem tribuit verbo Dei fide et grato animo recepto.

60. Lectio Evangelii culmen constituit liturgiae verbi. Maximam venerationem illi esse tribuendam, ipsa Liturgia docet, cum eam prae ceteris lectionibus speciali honore insigniat, sive ex parte ministri ad eam annuntiandam deputati et per benedictionem vel orationem sese praeparantis sive ex parte fidelium, qui per acclamationes Christum praesentem sibique loquentem agnoscunt et profitentur, et lectionem ipsam stantes auscultant sive ex ipsis signis venerationis Evangeliario tributis.

Psalmus responsorius

61. Post primam lectionem sequitur psalmus responsorius, qui est pars integralis liturgiae verbi et magnum momentum liturgicum et pastorale prae se fert, cum Verbi Dei meditationem foveat.

Psalmus responsorius unicuique lectioni respondeat et e Lectionario de more sumatur

Praestat psalmum responsorium cantu proferri, saltem ad populi responsum quod attinet. Psalmista proinde, seu cantor psalmi, in ambone vel alio loco apto profert versus psalmi, tota congregatione sedente et auscultante, immo de more per responsum participante, nisi psalmus modo directo, idest sine responso, proferatur. Ut autem populus responsum psalmodicum facilius proferre valeat, textus aliqui responsorum et psalmorum pro diversis temporibus anni aut pro diversis ordinibus Sanctorum selecti sunt, qui adhiberi valent, loco textus lectioni respondentis, quoties psalmus cantu profertur. Si psalmus cani non potest, recitatur modo aptiore ad meditationem verbi Dei fovendam.

Loco psalmi in Lectionario assignati cani potest etiam vel responsorium graduale e Graduali Romano, vel psalmus responsorius aut alleluiaticus e Graduali simplici, sicut in his libris describuntur.

Acclamatio ante lectionem Evangelii

62. Post lectionem, quae immediate Evangelium praecedit, canitur Allelúia vel alter cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat. Huiusmodi acclamatio ritum seu actum per se stantem constituit, quo fidelium coetus Dominum sibi in Evangelio locuturum excipit atque salutat fidemque suam cantu profitetur. Cantatur ab omnibus stantibus, schola vel cantore praeeunte, et si casus fert, repetitur; versus vero a schola vel a cantore canitur.

  1. Allelúia cantatur omni tempore extra Quadragesimam. Versus sumuntur e Lectionario vel e Graduali.
  2. Tempore Quadragesimae, loco Allelúia cantatur versus ante Evangelium in Lectionario exhibitus. Cani etiam potest alter psalmus seu tractus, prout invenitur in Graduali.

63. Quando una tantum habetur lectio ante Evangelium:

  1. tempore quo dicendum est Allelúia, haberi potest aut psalmus alleluiaticus, aut psalmus et Allelúia cum suo versu;
  2. tempore quo Allelúia non est dicendum, haberi potest aut psalmus et versus ante Evangelium aut psalmus tantum.
  3. Allelúia vel versus ante Evangelium, si non cantantur, omitti possunt.

64. Sequentia, quae praeter quam diebus Paschae et Pentecostes, est ad libitum, cantatur post Allelúia.

Homilia

65. Homilia est pars Liturgiae et valde commendatur:63 est enim ad nutrimentum vitae christianae necessaria. Sit oportet explicatio aut alicuius aspectus lectionum sacrae Scripturae aut alterius textus ex Ordinario vel Proprio Missae diei, ratione habita sive mysterii, quod celebratur, sive peculiarium necessitatum auditorum.64

66. Homilia de more ab ipso sacerdote celebrante habeatur vel ab eo committatur sacerdoti concelebranti, vel quandoque, pro opportunitate, etiam diacono, numquam vero laico.65 In casibus peculiaribus iustaque de causa homilia haberi potest etiam ab Episcopo vel presbytero qui celebrationi interest quin concelebrare possit.

Diebus dominicis et festis de praecepto homilia habenda est nec omitti potest nisi gravi de causa, in omnibus Missis, quae concurrente populo celebrantur; ceteris vero diebus commendatur, praesertim in feriis Adventus, Quadragesimae et temporis paschalis, necnon in aliis festis et occasionibus, in quibus populus frequentior ad ecclesiam convenit.66

Opportune post homiliam breve spatium silentii servatur.

Professio fidei

67. Symbolum seu professio fidei eo tendit ut universus populus congregatus verbo Dei in lectionibus e sacra Scriptura nuntiato et per homiliam exposito respondeat, et ut, regulam fidei proferendo, formula pro usu liturgico probata, magna fidei mysteria recolat et confiteatur, antequam eorum celebratio in Eucharistia incipiatur.

68. Symbolum cantandum vel dicendum est a sacerdote cum populo diebus dominicis et in sollemnitatibus; dici potest etiam in peculiaribus celebrationibus sollemnioribus.

Si in cantu profertur, inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum schola.

Si non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi invicem respondentibus.

Oratio universalis

69. In oratione universali, seu oratione fidelium, populus, verbo Dei in fide suscepto quodammodo respondet et sui sacerdotii baptismalis munus exercens, preces Deo offert pro salute omnium. Expedit ut huiusmodi oratio in Missis cum populo de more habeatur, ita ut obsecrationes fiant pro sancta Ecclesia, pro iis qui in potestate nos regunt, pro iis qui variis premuntur necessitatibus, ac pro omnibus hominibus totiusque mundi salute.67

70. Intentionum series de more sint:

  1. pro necessitatibus Ecclesiae,
  2. pro rem publicam moderantibus et salute totius mundi,
  3. pro oppressis quacumque difficultate,
  4. pro communitate locali.

Attamen in celebratione aliqua particulari, uti Confirmatione, Matrimonio, Exsequiis, ordo intentionum pressius respicere potest particularem occasionem.

71. Est sacerdotis celebrantis precationem a sede moderari. Ipse eam brevi monitione introducit, qua fideles ad orandum invitat, ipsamque oratione concludit. Intentiones quae proponuntur sint sobriae, sapienti libertate et paucis verbis compositae, precationem universae communitatis exprimant.

Proferuntur de more ex ambone aut ex alio loco convenienti, a diacono vel a cantore vel a lectore, vel a fideli laico.68

Populus vero stans precationem suam exprimit sive invocatione communi post singulas intentiones prolatas, sive orando sub silentio.

C) Liturgia eucharistica

72. In Cena novissima, Christus sacrificium et convivium paschale instituit, quo sacrificium crucis in Ecclesia continue praesens efficitur, cum sacerdos, Christum Dominum repraesentans, idem perficit quod ipse Dominus egit atque discipulis in sui memoriam faciendum tradidit.69

Christus enim accepit panem et calicem, gratias egit, fregit deditque discipulis suis, dicens: Accipite, manducate, bibite; hoc est Corpus meum; hic est calix Sanguinis mei. Hoc facite in meam commemorationem. Proinde Ecclesia totam celebrationem Liturgiae eucharisticae partibus hisce Christi verbis et actibus respondentibus ordinavit. Siquidem:

  1. In praeparatione donorum, ad altare afferuntur panis et vinum cum aqua, ea nempe elementa, quae Christus in manus suas accepit.
  2. In Prece eucharistica Deo pro toto opere salutis gratiae aguntur, et oblata Christi Corpus et Sanguis fiunt.
  3. Per fractionem panis et per Communionem fideles, quamvis multi, ex uno pane accipiunt Corpus et Sanguinem Domini eodem modo ac Apostoli de manibus ipsius Christi.
Praeparatio donorum

73. Initio liturgiae eucharisticae dona, quae Corpus et Sanguis Christi efficientur, ad altare afferuntur.

Imprimis altare, seu mensa dominica, quae centrum est totius liturgiae eucharisticae,70 praeparatur, cum corporale, purificatorium, missale et calix, nisi ad abacum paratur, in eo collocantur.

Oblationes deinde afferuntur: panis et vinum laudabiliter a fidelibus praesentantur, a sacerdote autem vel a diacono loco opportuno accipiuntur ad altare deferenda. Quamvis fideles panem et vinum ad liturgiam destinata non iam de suis proferant sicut olim, ritus tamen illa deferendi vim et significationem spiritualem servat.

Etiam pecunia vel alia dona pro pauperibus vel pro ecclesia a fidelibus allata vel in ecclesia collecta accepta habentur; quapropter loco apto extra mensam eucharisticam collocantur.

74. Processionem, qua dona afferuntur, cantus ad offertorium comitatur (cf. n. 37, b), qui protrahitur saltem usquedum dona super altare deposita sunt. Normae de modo cantandi eaedem sunt ac pro cantu ad introitum (cf. n. 48). Cantus potest semper ritus ad offertorium sociare.

75. Panis et vinum super altare a sacerdote deponuntur, comitantibus formulis statutis; sacerdos dona super altare collocata incensare potest, dein crucem et ipsum altare, ut oblatio Ecclesiae eiusque oratio sicut incensum in conspectum Dei ascendere significentur. Deinde sacerdos, propter sacrum ministerium, et populus, ratione baptismalis dignitatis, incensari possunt a diacono vel ab alio ministro.

76. Deinde sacerdos manus lavat ad latus altaris, quo ritu desiderium internae purificationis exprimitur.

Oratio super oblata

77. Depositione oblatorum facta et ritibus qui eam comitantur perfectis, per invitationem ad orandum una cum sacerdote et per orationem super oblata praeparatio donorum concluditur et Prex eucharistica praeparatur.

In Missa unica dicitur oratio super oblata, quae concluditur conclusione breviore, idest: Per Christum Dóminum nostrum; si vero in fine ipsius fit mentio Filii: Qui vivit et regnat in sáecula saeculórum.

Prex eucharistica

78. Nunc centrum et culmen totius celebrationis initium habet, ipsa nempe Prex eucharistica, prex scilicet gratiarum actionis et sanctificationis. Sacerdos populum ad corda versus Dominum in oratione et gratiarum actione elevanda invitat eumque sibi sociat in oratione, quam nomine totius communitatis per Iesum Christum in Spiritu Sancto ad Deum Patrem dirigit. Sensus autem huius orationis est, ut tota congregatio fidelium se cum Christo coniungat in confessione magnalium Dei et in oblatione sacrificii.

79. Praecipua elementa e quibus Prex eucharistica constat, hoc modo distingui possunt:

  1. Gratiarum actio (quae praesertim in Praefatione exprimitur), in qua sacerdos nomine totius populi sancti Deum Patrem glorificat et ei gratias agit pro toto opere salutis vel aliqua eius ratione particulari, secundum diversitatem diei, festi vel temporis.
  2. Acclamatio: qua tota congregatio, caelestibus virtutibus se iungens, cantat Sanctus. Haec acclamatio, quae partem ipsius Precis eucharisticae constituit, ab omni populo cum sacerdote profertur.
  3. Epiclesis: qua per invocationes peculiares Ecclesia Spiritus Sancti virtutem implorat, ut dona ab hominibus oblata consecrentur, seu Corpus et Sanguis Christi fiant, et ut hostia immaculata, in Communione sumenda, sit in salutem eorum qui illam participaturi sunt.
  4. Narratio institutionis et consecratio: verbis et actionibus Christi sacrificium peragitur, quod ipse Christus in Cena novissima instituit, cum suum Corpus et Sanguinem sub speciebus panis et vini obtulit, Apostolisque manducandum et bibendum dedit et iis mandatum reliquit idem mysterium perpetuandi.
  5. Anamnesis: per quam, mandatum adimplens, quod a Christo Domino per Apostolos accepit, Ecclesia memoriam ipsius Christi agit, recolens praecipue eius beatam passionem, gloriosam resurrectionem et ad caelos ascensionem.
  6. Oblatio: per quam in ipsa hac memoria Ecclesia, eaque praesertim hic et nunc congregata, in Spiritu Sancto hostiam immaculatam Patri offert. Intendit vero Ecclesia ut fideles non solummodo immaculatam hostiam offerant sed etiam seipsos offerre discant,71 et de die in diem consummentur, Christo mediatore, in unitatem cum Deo et inter se, ut sit tandem Deus omnia in omnibus.72
  7. Intercessiones: per quas exprimitur Eucharistiam celebrari in communione cum tota Ecclesia tam caelesti quam terrestri, oblationemque fieri pro ipsa et omnibus eius membris vivis atque defunctis, quae ad participandam redemptionem et salutem per Christi Corpus et Sanguinem acquisitam vocata sunt.
  8. Doxologia finalis: qua glorificatio Dei exprimitur, quaeque acclamatione: Amen populi, confirmatur et concluditur.
Ritus Communionis

80. Cum celebratio eucharistica convivium paschale sit, expedit ut, iuxta mandatum Domini, Corpus et Sanguis eius a fidelibus rite dispositis ut cibus spiritualis accipiantur. Ad hoc tendunt fractio aliique ritus praeparatorii, quibus fideles ad Communionem immediate adducuntur.

Oratio dominica

81. In Oratione dominica panis cotidianus petitur, quo christianis praecipue panis eucharisticus innuitur, atque purificatio a peccatis imploratur, ita ut sancta revera sanctis dentur. Sacerdos invitationem ad orationem profert, omnes vero fideles orationem una cum sacerdote dicunt, et sacerdos solus embolismum adiungit, quem populus doxologia concludit. Embolismus, ultimam petitionem ipsius orationis dominicae evolvens, liberationem a potestate mali pro tota communitate fidelium expetit.

Invitatio, oratio ipsa, embolismus et doxologia qua populus haec concludit, cantu vel clara voce proferuntur.

Ritus pacis

82. Sequitur ritus pacis, quo Ecclesia pacem et unitatem pro se ipsa et universa hominum familia implorat et fideles ecclesialem communionem mutuamque caritatem sibi exprimunt, priusquam Sacramento communicent.

Ad ipsum signum pacis tradendae quod attinet, modus a Conferentiis Episcoporum, secundum ingenium et mores populorum, statuatur. Convenit tamen ut unusquisque solummodo sibi propinquioribus sobrie pacem significet.

Fractio panis

83. Sacerdos panem eucharisticum frangit. Gestus fractionis a Christo in ultima cena peractus, qui tempore apostolico toti actioni eucharisticae nomen dedit, significat fideles multos in Communione ex uno pane vitae, qui est Christus pro mundi salute mortuus et resurgens, unum corpus effici (1 Cor 10, 17). Fractio inchoatur post pacem traditam, et debita cum reverentia peragitur, ne tamen innecessarie protrahatur nec immoderato momento aestimetur. Ritus iste sacerdoti et diacono reservatur.

Dum sacerdos panem frangit et partem hostiae in calicem immittit, invocatio Agnus Dei a schola vel a cantore, populo respondente, de more cantatur, vel saltem elata voce dicitur. Invocatio fractionem panis comitatur, quare repeti potest quoties necesse est adusque ritum peractum. Ultima vice concluditur verbis dona nobis pacem.

Communio

84. Sacerdos oratione secreta se praeparat, ut Corpus et Sanguinem Christi fructuose accipiat. Fideles idem faciunt silentio orantes.

Deinde sacerdos panem eucharisticum super patenam vel super calicem fidelibus ostendit eosque ad Christi convivium invitat; simul autem cum fidelibus actum humilitatis, verbis utens evangelicis praescriptis, elicit.

85. Valde optandum est, ut fideles, sicut et ipse sacerdos facere tenetur, ex hostiis, in eadem Missa consecratis, Corpus dominicum accipiant et in casibus praevisis calicem (cf. n. 283) participent, quo etiam per signa Communio melius appareat participatio sacrificii, quod actu celebratur.73

86. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem, cuius est spiritualem unionem communicantium per unitatem vocum exprimere, gaudium cordis demonstrare et indolem «communitariam» processionis ad Eucharistiam suscipiendam magis in lucem ponere. Cantus protrahitur, dum fidelibus Sacramentum ministratur.74 Si tamen hymnus post Communionem habetur, cantus ad Communionem tempestive claudatur.

Curetur ut etiam cantores commode communicare possint.

87. Pro cantu ad communionem adhiberi potest aut antiphona ex Graduali Romano sive cum psalmo sive sola, aut antiphona cum psalmo e Graduali simplici, aut alius cantus congruus a Conferentia Episcoporum approbatus. Cantatur sive a schola sola, sive a schola vel cantore cum populo.

Si autem non habetur cantus, antiphona in Missali proposita recitari potest sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore, sin aliter ab ipso sacerdote postquam ipse communicavit, antequam Communionem distribuat fidelibus.

88. Distributione Communionis expleta, pro opportunitate sacerdos et fideles per aliquod temporis spatium secreto orant. Si placet, etiam psalmus vel aliud laudis canticum vel hymnus a tota congregatione persolvi potest.

89. Ad precationem populi Dei complendam, necnon totum ritum Communionis concludendum, sacerdos orationem post Communionem profert, in qua pro fructibus mysterii celebrati deprecatur.

In Missa unica dicitur oratio post Communionem, quae terminatur conclusione breviore, idest:

Populus acclamatione Amen orationem facit suam.

D) Ritus conclusionis

90. Ad ritus conclusionis pertinent:

  1. Breves notitiae, si necessariae sint;
  2. Salutatio et benedictio sacerdotis, quae quibusdam diebus et occasionibus oratione super populum vel alia sollemniore formula ditatur et exprimitur;
  3. Dimissio populi ex parte diaconi vel sacerdotis;
  4. Osculatio altaris ex parte sacerdotis et diaconi et deinde inclinatio profunda ad altare ex parte sacerdotis, diaconi, aliorumque ministrorum.

caput iii
DE OFFICIS ET MINISTERIIS IN MISSA

91. Celebratio eucharistica est actio Christi et Ecclesiae, quae est «unitatis sacramentum», scilicet plebs sancta sub Episcopo adunata et ordinata. Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinet illudque manifestat et afficit; singula vero membra ipsius diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum, et actualis participationis attingit.75 Hoc modo populus christianus, «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis», suam cohaerentem et hierarchicam ordinationem manifestat.76 Omnes ergo sive ministri ordinati sive christifideles laici, munere vel officio suo fungentes, solum et totum id agant, quod ad ipsos pertinet.77

I. De officiis Ordinis sacri

92. Omnis legitima Eucharistiae celebratio dirigitur ab Episcopo, sive per seipsum, sive per presbyteros adiutores ipsius.78

Cum Episcopus Missae interest, ubi populus est congregatus, maxime decet ipsum Eucharistiam celebrare, et presbyteros, ut concelebrantes, sibi in actione sacra consociare. Quod fit non ad sollemnitatem exteriorem ritus augendam, sed ad significandum vividiore luce mysterium Ecclesiae, quae est unitatis sacramentum.79

Si vero Episcopus Eucharistiam non celebrat, sed alii hoc faciendum attribuit, tunc convenienter ipse, cruce pectorali, stola et pluviali super albam indutus, liturgiae verbi praesidet, et in fine Missae benedictionem impertit.80

93. Etiam presbyter, qui in Ecclesia sacra Ordinis potestate pollet sacrificium in persona Christi offerendi,81 exinde populo fideli congregato praeest, eius orationi praesidet, illi nuntium salutis proclamat, populum sibi sociat in offerendo sacrificio per Christum in Spiritu Sancto Deo Patri, fratribus suis panem vitae aeternae dat, ipsumque cum illis participat. Cum igitur Eucharistiam celebrat, debet Deo et populo cum dignitate et humilitate servire, et in modo se gerendi et verba divina proferendi praesentiam vivam Christi fidelibus insinuare.

94. Post presbyterum, vi sacrae ordinationis acceptae, diaconus primum locum obtinet inter eos qui in celebratione eucharistica ministrant. Sacer enim diaconatus Ordo iam a prisca Apostolorum aetate in Ecclesia in magno honore habitus est.82 In Missa diaconus proprias habet partes in Evangelio nuntiando et quandoque verbo Dei praedicando, in orationis universalis intentiones enuntiando, in ministrando sacerdoti, in altare apparando et sacrificii celebrationi inserviendo, in Eucharistia fidelibus distribuenda, praecipue sub specie vini, et in gestibus et corporis habitibus populi aliquando innuendis.

II. De muneribus populi Dei

95. In celebratione Missae fideles efficiunt plebem sanctam, populum acquisitionis et sacerdotium regale, ut gratias Deo agant et immaculatam hostiam, non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso offerant et seipsos offerre discant.83 Curent autem id manifestare per profundum sensum religiosum et per caritatem erga fratres, qui eandem celebrationem participant.

Vitent proinde omnes species vel singulariae vitae vel divisionis, prae oculis habentes se unicum Patrem habere in caelis, omnesque propterea esse inter se fratres.

96. Unum autem corpus efficiant sive verbum Dei audiendo, sive in orationibus et in cantu partem habendo, sive praesertim in communi oblatione sacrificii et in communi participatione mensae Domini. Haec unitas pulchre apparet ex gestibus et corporis habitibus a fidelibus communiter servatis.

97. Ne renuant autem fideles populo Dei cum gaudio servire, quoties rogantur, ut aliquod peculiare ministerium vel munus in celebratione praestent.

III. De Ministeriis Peculiaribus

De ministerio acolythi et lectoris institutorum

98. Acolythus instituitur ad servitium altaris et in adiutorium sacerdotis et diaconi. Ipsius praecipue est altare atque vasa sacra parare et, si necesse est, Eucharistiam, cuius est minister extraordinarius, fidelibus distribuere.84

In ministerio altaris, acolythus partes proprias habet (cf. nn. 187-193) quas ipse exercere debet.

99. Lector instituitur ad proferendas lectiones sacrae Scripturae, Evangelio excepto. Potest etiam intentiones orationis universalis proponere et, deficiente psalmista, psalmum inter lectiones proferre.

In celebratione eucharistica lector proprium munus habet (cf. nn. 194-198), quod ipse per se exercere debet, quamvis adsint ministri ordinati.

De ceteris muneribus

100. Deficiente acolytho instituto, ad servitium altaris et in adiutorium sacerdotis et diaconi destinari possunt ministri laici qui crucem, cereos, thuribulum, panem, vinum, aquam, deferunt, vel etiam ad sacram Communionem distribuendam deputantur ut ministri extraordinarii.85

101. Deficiente lectore instituto, alii laici deputentur ad proferendas lectiones sacrae Scripturae, qui revera apti sint huic muneri adimplendo et sedulo praeparati, ut fideles ex auditione lectionum divinarum suavem et vivum sacrae Scripturae affectum86 in corde concipiant.

102. Psalmistae est psalmum vel aliud canticum biblicum, quod inter lectiones invenitur, proferre. Ad suum munus recte implendum necesse est, ut psalmista et arte psallendi et facultate recte pronuntiandi et dicendi polleat.

103. Inter fideles suum munus liturgicum exercet schola cantorum vel chorus, cuius est de partibus sibi propriis, iuxta diversa genera cantuum, debite exsequendis, curare, et actuosam fidelium participationem in cantu fovere.87 Quae de schola cantorum dicuntur, valent, servatis servandis, pro aliis etiam musicis, praesertim vero pro organista.

104. Decet adesse cantorem vel magistrum chori ad cantum populi dirigendum et sustentandum. Immo, cum deficit schola, cantori competit diversos cantus moderari, populo pro sua parte participante.88

105. Munus liturgicum exercent etiam:

  1. Sacrista, qui libros liturgicos, paramenta et alia, quae in celebratione Missae sunt necessaria, diligenter disponat.
  2. Commentator, qui explicationes et admonitiones pro opportunitate breviter proponit fidelibus, ut in celebrationem introducantur et ad eius intellegentiam melius disponantur. Oportet monitiones commentatoris sint adamussim praeparatae et sobrietate perspicuae. In suo munere adimplendo, commentator stat loco apto coram fidelibus, non vero in ambone.
  3. Qui collectas in ecclesia faciunt.
  4. Ii qui, aliquibus in regionibus, fideles ad portas ecclesiae recipiunt eosque in locis ipsis convenientibus disponunt, et eorum processiones ordinant.

106. Expedit ut, saltem in ecclesiis cathedralibus et maioribus, habeatur aliquis competens minister seu caeremoniarum magister, qui curet de actionibus sacris congrue disponendis et cum decore, ordine et pietate per ministros sacros et fideles laicos exercendis.

107. Liturgica munera, quae non sunt propria sacerdotis vel diaconi, et de quibus superius (nn. 100-106) dicitur, etiam laicis idoneis a parocho vel rectore ecclesiae selectis, committi possunt liturgica benedictione vel temporanea deputatione. Quoad munus inserviendi sacerdoti ad altare, serventur dispositiones ab Episcopo datae pro sua dioecesi.

IV. De distributione munerum
et de praeparatione celebrationis

108. Unus idemque sacerdos munus praesidentiale semper in omnibus eius partibus exercere debet, iis exceptis quae propria sunt Missae cui Episcopus interest (cf. supra n. 92).

109. Si plures adsunt qui idem ministerium exercere possunt, nihil vetat, quominus diversas partes eiusdem ministerii vel officii inter se distribuant et peragant. Ex. gr., alius diaconus adhiberi potest pro partibus in cantu proferendis, et alius pro ministerio altaris; si plures lectiones habentur, inter plures lectores eas distribuere iuvat, et sic de ceteris. Minime vero congruit ut plures unicum elementum celebrationis inter se dividant: ex. gr. eadem lectio a duobus, unus post alium, lecta, nisi agatur de Passione Domini.

110. Si in Missa cum populo unus tantum minister adest, ipse diversa munera exerceat.

111. Effectiva cuiusque celebrationis liturgicae praeparatio concordi et diligenti animo iuxta libros liturgicos 89 fiat inter omnes quorum interest sive quoad ritus, sive quoad rem pastoralem et musicam, rectore ecclesiae moderante et auditis quoque fidelibus pro iis quae ad ipsos directe pertinent. Sacerdoti vero, qui celebrationi praeest, ius semper manet disponendi de his quae ipsi competunt.

caput iv
DE DIVERSIS FORMIS
MISSAM CELEBRANDI

112. In Ecclesia locali primus sane locus tribuatur, propter eius significationem, Missae cui praeest Episcopus a suo presbyterio, diaconis et ministris laicis circumdatus 90 et in qua plebs sancta Dei plene et actuose participat, ibi enim habetur praecipua manifestatio Ecclesiae.

In Missa quam Episcopus celebrat, vel cui ipse praeest quin Eucharistiam celebret, serventur normae quae in Caeremoniali Episcoporum inveniuntur.91

113. Magni etiam habeatur Missa quae cum aliqua communitate, praesertim vero paroeciali, celebratur, utpote quae Ecclesiam universalem repraesentet tempore et loco statutis, praecipue vero in communi celebratione dominicali.92

114. Inter Missas autem ab aliquibus communitatibus celebratas peculiarem locum obtinet Missa conventualis, quae pars est Officii cotidiani, aut Missa, quae «communitatis», dicitur. Et quamvis hae Missae nullam specialem formam celebrationis prae se ferant, maxime tamen decet eas cum cantu fieri, praecipue cum plena participatione omnium sodalium communitatis sive religiosorum sive canonicorum. In iis proinde munus suum exerceant singuli iuxta Ordinem vel ministerium receptum. Expedit ideo ut omnes sacerdotes qui pro utilitate pastorali fidelium singulariter celebrare non tenentur, in iis, quantum fieri potest, concelebrent. Omnes insuper ad eam communitatem pertinentes sacerdotes qui officio in bonum pastorale fidelium singulariter celebrandi tenentur, Missam quoque conventualem aut «communitatis» eadem die concelebrare possunt.93 Praestat enim presbyteros, qui celebrationi eucharisticae intersunt, nisi iusta causa excusentur, munus proprii ordinis de more exercere et proinde uti concelebrantes participare, sacris vestibus indutos.

I. De Missa cum populo

115. Missa cum populo ea intellegitur quae cum fidelium participatione celebratur. Convenit autem ut, quantum fieri potest, praesertim vero diebus dominicis et festis de praecepto, cum cantu, et congruo numero ministrorum celebratio peragatur;94 attamen etiam sine cantu et cum uno ministro perfici potest.

116. In qualibet Missae celebratione si adest diaconus, hic suo munere fungatur. Expedit autem ut sacerdoti celebranti de more adsint acolythus, lector et cantor. Ritus vero qui infra describitur facultatem praevidet amplioris etiam numeri ministrorum.

Praeparanda

117. Altare una saltem tobalea albi coloris cooperiatur. Super ipsum vero aut iuxta ipsum duo saltem in omni celebratione, vel etiam quattuor aut sex, praesertim si agitur de Missa dominicali vel festiva de praecepto, vel, si Episcopus dioecesis celebrat, septem candelabra cum cereis accensis ponantur. Item super altare vel prope ipsum habeatur crux, cum effigie Christi crucifixi. Candelabra autem et crux effigie Christi crucifixi ornata in processione ad introitum afferri possunt. Super ipsum altare poni potest, nisi in processione ad introitum deferatur, Evangeliarium a libro aliarum lectionum distinctus.

118. Item parentur:

  1. iuxta sedem sacerdotis: missale et, pro opportunitate, libellus cantuum;
  2. in ambone: lectionarium;
  3. in abaco: calix, corporale, purificatorium et, pro opportunitate, palla; patena et pyxides, si necessariae sunt; panis pro Communione sacerdotis qui praeest, diaconi, ministrorum, et populi; urceoli cum vino et aqua, nisi haec omnia a fidelibus in processione ad offertorium praesententur; vas aquae benedicendae, si fit aspersio; patina pro Communione fidelium; et ea quae necessaria sunt ad manus lavandas.

Calix laudabiliter cooperiatur velo, quod potest esse aut coloris diei aut coloris albi.

119. In secretario, pro diversis formis celebrationis, parentur sacrae vestes (cf. nn. 337-341) sacerdotis, diaconi, et aliorum ministrorum:

  1. pro sacerdote: alba, stola et casula seu planeta;
  2. pro diacono: alba, stola et dalmatica, quae tamen, ob necessitatem vel minorem gradum sollemnitatis, omitti potest;
  3. pro aliis ministris: albae vel aliae vestes legitime approbatae.95

Omnes qui albam induunt, cingulum adhibeant et amictu utantur, nisi ob ipsius albae formam non exigantur.

Cum introitus processione perficitur, parentur etiam Evangeliarium; in diebus dominicis et festivis thuribulum et navicula cum thure, si thus adhibetur; crux in processione deferenda, candelabra cum cereis accensis.

A) De Missa sine diacono

Ritus initiales

120. Populo congregato, sacerdos, et ministri, sacris vestibus induti, ad altare procedunt hoc ordine:

  1. thuriferarius cum thuribulo fumigante, si incensum seu thus adhibetur;
  2. ministri qui deferunt cereos accensos, et inter eos acolythus vel alius minister cum cruce;
  3. acolythi et alii ministri;
  4. lector, qui potest Evangeliarium, non autem Lectionarium, parum elevatum deferre;
  5. sacerdos Missam celebraturus.

Si incensum adhibetur, sacerdos antequam procedatur, incensum in thuribulo imponit et signo crucis benedicit, nihil dicens.

121. Dum fit processio ad altare, cantus ad introitum peragitur (cf. nn. 47-48).

122. Cum ad altare pervenerint, sacerdos et ministri faciunt profundam inclinationem.

Crux effigie Christi crucifixi ornata et in processione delata, iuxta altare erigi potest ut fiat crux altaris, quae una tantum esse debet, secus reponatur. Candelabra vero super altare vel iuxta illud collocantur; Evangeliarium super altare deponitur.

123. Sacerdos ad altare accedit ipsumque veneratur osculo. Deinde, pro opportunitate, crucem et altare incensat, illud circumeundo.

124. His peractis, sacerdos sedem petit. Cantu ad introitum expleto, omnibus stantibus, sacerdos et fideles signant se signo crucis. Sacerdos dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Populus respondet: Amen.

Deinde, versus ad populum et manus extendens, sacerdos eum salutat, una adhibita e formulis propositis. Potest etiam, ipse sacerdos vel alius minister, brevissimis verbis introducere fideles in Missam illius diei.

125. Sequitur actus paenitentialis. Postea cantatur vel dicitur Kýrie, iuxta rubricas (cf. n. 52).

126. Quando proferendum praecipitur, cantatur vel dicitur Glória (cf. n. 53).

127. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat, manibus iunctis, dicens: Orémus. Et omnes una cum sacerdote ad breve tempus silentes orant. Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit collectam, qua expleta, populus acclamat: Amen.

Liturgia verbi

128. Collecta conclusa, omnes sedent. Sacerdos potest, brevissimis verbis, fideles in liturgiam verbi introducere. Lector vero ad ambonem pergit, et ex lectionario ibi iam ante Missam posito proclamat primam lectionem, quam omnes auscultant. In fine lector profert acclamationem Verbum Dómini omnibus respondentibus Deo grátias.

Tunc breve spatium silentii, pro opportunitate, servari potest, ut omnes, ea quae audierunt breviter meditentur.

129. Deinde psalmista, vel ipse lector, profert versus psalmi, populo de more responsum proferente.

130. Si habenda sit secunda lectio ante Evangelium, lector eam ex ambone proclamat, omnibus auscultantibus, atque in fine acclamationi respondentibus, ut dicitur supra (n. 128). Deinde, pro opportunitate, breve spatium silentii servari potest.

131. Deinde omnes surgunt et canitur Allelúia vel alter cantus, prout tempus liturgicum postulat (cf. nn. 62-64).

132. Dum canitur Allelúia vel alter cantus, sacerdos incensum, si adhibetur, imponit et benedicit. Deinde, manibus iunctis, et profunde inclinatus ante altare, dicit secreto: Munda cor meum.

133. Tunc Evangeliarium, si est in altari, accipit et, praecedentibus ministris laicis, qui thuribulum, et cereos deferre possunt, ad ambonem accedit, Evangeliarium parum elevatum deferens. Adstantes ad ambonem se convertunt, singularem reverentiam erga Evangelium Christi manifestantes.

134. In ambone sacerdos aperit librum et, manibus iunctis, dicit: Dóminus vobíscum, populo respondente: Et cum spíritu tuo, et deinde Léctio sancti Evangélii, pollice signans librum et seipsum in fronte, ore et pectore, quod faciunt et ceteri omnes. Populus acclamat, dicens: Glória tibi, Dómine. Sacerdos librum, si incensum adhibetur, thurificat (cf. nn. 277-278). Deinde proclamat Evangelium, et in fine profert acclamationem: Verbum Dómini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Sacerdos librum osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta.

135. Si non adest lector, sacerdos ipse omnes lectiones et psalmum profert, stans in ambone. Ibidem, si adhibetur, incensum imponit et benedicit, et, profunde inclinatus, dicit: Munda cor meum.

136. Sacerdos, stans ad sedem vel in ipso ambone, vel, pro opportunitate, in alio loco idoneo, profert homiliam; qua finita, spatium silentii servari potest.

137. Symbolum cantatur vel recitatur a sacerdote una cum populo (cf. n. 68), omnibus stantibus. Ad verba Et incarnátus est, etc. omnes profunde se inclinant; in sollemnitatibus vero Annuntiationis et Nativitatis Domini genua flectunt.

138. Dicto symbolo, sacerdos stans ad sedem, manibus iunctis, brevi monitione fideles invitat ad orationem universalem. Deinde diaconus, vel cantor vel lector vel alius ex ambone aut ex alio loco convenienti, intentiones versus populum proponit, populo pro sua parte suppliciter respondente. Postremo sacerdos, manibus extensis, precationem oratione concludit.

Liturgia eucharistica

139. Oratione universali absoluta, omnes sedent et incipit cantus ad offertorium (cf. n. 74), si fit processio donorum.

Acolythus vel alius minister laicus corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocat.

140. Expedit ut participatio fidelium manifestetur per oblationem sive panis et vini ad Eucharistiae celebrationem, sive aliorum donorum, quibus necessitatibus ecclesiae et pauperum subveniatur.

Oblationes fidelium a sacerdote accipiuntur, adiuvantibus acolytho vel alio ministro. Panis et vinum pro Eucharistia ad celebrantem deferuntur, qui ea super altare deponit, alia autem dona alio apto loco collocantur (cf. n. 73).

141. Sacerdos, ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, dicens secreto: Benedíctus es, Dómine. Deinde patenam cum pane super corporale deponit.

142. Postea, sacerdos stans ad latus altaris, infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto: Per huius aquae, ministro urceolos porrigente. Reversus ad medium altaris, acceptum calicem ambabus manibus parum elevatum tenet, dicens submissa voce: Benedíctus es, Dómine, et deinde calicem super corporale deponit, et palla pro opportunite cooperit.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur vel non pulsatur organum, sacerdoti licet, in praesentatione panis et vini, elata voce proferre formulas benedictionis, quibus populus acclamat: Benedíctus Deus in sáecula.

143. Calice super altare deposito, sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto: In spíritu humilitátis.

144. Deinde, si incensum adhibetur, sacerdos illud in thuribulo imponit atque oblata, crucem et altare incensat. Minister stans ad latus altaris sacerdotem incensat, deinde populum.

145. Post orationem In spíritu humilitátis vel post incensationem, sacerdos, stans ad latus altaris, manus lavat, secreto dicens: Lava me, Dómine, ministro aquam fundente.

146. Ad medium altaris deinde reversus, sacerdos, stans versus populum, extendens et iungens manus, populum ad orandum invitat, dicens: Oráte, fratres, etc. Populus surgit et responsionem dat Suscípiat Dominus. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata. In fine populus acclamat: Amen.

147. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam. Iuxta rubricas seligit unam ex iis quae in Missali Romano inveniuntur, vel a Sancta Sede probatae sunt. Prex eucharistica natura sua exigit ut solus sacerdos, vi ordinationis, eam proferat. Populus vero sacerdoti in fide et cum silentio se societ, necnon interventibus in eucharisticae Precis cursu statutis, qui sunt responsiones in dialogo Praefationis, Sanctus, acclamatio post consecrationem et acclamatio Amen post doxologiam finalem, necnon aliae acclamationes a Conferentia Episcoporum probatae et a Sancta Sede recognitae.

Valde convenit ut sacerdos partes Precis eucharisticae, quae notis ditantur, cantu proferat.

148. Precem eucharisticam incipiens, sacerdos, manus extendens, cantat vel dicit: Dóminus vobíscum, populo respondente: Et cum spíritu tuo. Cum prosequitur: Sursum corda, manus elevat. Populus respondet: Habémus ad Dóminum. Deinde sacerdos, manibus extensis, subdit: Grátias agámus Dómino Deo nostro, et populus respondet: Dignum et iustum est. Postea sacerdos prosequitur, manibus extensis, Praefationem; eaque conclusa, iunctis manibus, una cum omnibus adstantibus, cantat vel clara voce dicit: Sanctus (cf. n. 79, b).

149. Sacerdos prosequitur Precem eucharisticam iuxta rubricas, quae in singulis Precibus exponuntur.

Si sacerdos celebrans est Episcopus, in Precibus, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indígni fámuli tui. Si autem Episcopus extra dioecesim suam celebrat, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, et fratre meo N., epíscopo húius Ecclésiae N., vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indígni fámuli tui, et fratris mei N., epíscopi húius Ecclésiae N.

Episcopus dioecesanus, aut qui eidem in iure aequiparatus est, nominari debet hac formula: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Episcopo (vel: Vicário, Praeláto, Praefécto, Abbáte) nostro N.

Episcopos Coadiutorem et Auxiliares, non autem alios Episcopos forte praesentes, nominari licet in Prece eucharistica. Quando plures nominandi sunt, dicitur sub formula generali: et Epíscopo nostro N. eiusque Epíscopis adiutóribus.

In unaquaque Prece eucharistica, praedictae formulae aptandae sunt, normis grammaticorum attentis.

150. Paulo ante consecrationem, minister, pro opportunitate, campanulae signo fideles monet. Item pulsat campanulam ad unamquamque ostensionem, iuxta cuiusque loci consuetudinem.

Si incensum adhibetur, cum hostia et calix populo post consecrationem ostenduntur, minister ea incensat.

151. Post consecrationem, dicto a sacerdote: Mystérium fídei, populus acclamationem profert, adhibita una ex formulis praescriptis.

In fine Precis eucharisticae, sacerdos, accipiens patenam cum hostia et calicem et utrumque elevans, doxologiam: Per ipsum, solus profert. Populus in fine acclamat: Amen. Postea sacerdos patenam et calicem super corporale deponit.

152. Expleta Prece eucharistica, sacerdos, manibus iunctis, dicit monitionem ante orationem dominicam, quam deinde una cum populo profert, manibus extensis.

153. Oratione dominica conclusa, sacerdos, manibus extensis, solus dicit embolismum Líbera nos, quo completo, populus acclamat: Quia tuum est regnum.

154. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit orationem Dómine Iesu Christe, qui dixísti; eaque conclusa, extendens et iungens manus, pacem annuntiat, versus ad populum, dicens: Pax Dómini sit semper vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo. Postea, pro opportunitate, sacerdos subiungit: Offérte vobis pacem.

Sacerdos pacem potest dare ministris, semper tamen intra presbyterium remanens, ne celebratio turbetur. Item faciat si e rationabili causa aliquibus paucis fidelibus pacem dare velit. Omnes vero, iuxta ea quae a Conferentia Episcoporum statuta sunt, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant. Dum pax datur, dici potest: Pax Dómini sit semper tecum, cui respondetur: Amen.

155. Postea sacerdos accipit hostiam, eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto: Haec commíxtio. Interim a choro et a populo cantatur vel dicitur Agnus Dei (cf. n. 83).

156. Tunc sacerdos secreto et manibus iunctis dicit orationem ad Communionem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio Córporis et Sánguinis.

157. Oratione conclusa, sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum, dicit: Ecce Agnus Dei, et una cum populo semel subdit: Dómine, non sum dignus.

158. Postea, stans ad altare conversus, sacerdos secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam, et reverenter sumit Corpus Christi. Deinde accipit calicem, secreto dicens: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam, et reverenter sumit Sanguinem Christi.

159. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem (cf. n. 86).

160. Sacerdos deinde accipit patenam vel pyxidem, et accedit ad communicandos, qui de more processionaliter approprinquant.

Non licet ipsis fidelibus panem consecratum neque calicem sacrum per semetipsos accipere eo minus de manu in manum inter se transmittere. Fideles communicant genuflexi vel stantes, prout Conferentia Episcoporum statuerit. Cum autem stantes communicant, commendatur ut debitam reverentiam, ab iisdem normis statuendam, ante susceptionem Sacramenti faciant.

161. Si Communio sub specie tantum panis fit, sacerdos hostiam parum elevatam unicuique ostendit dicens: Corpus Christi. Communicandus respondet: Amen, et Sacramentum recipit, ore vel, ubi concessum sit, manu, pro libitu suo. Communicandus statim ac sacram hostiam recipit, eam ex integro consumit.

Si vero Communio fit sub utraque specie, servetur ritus suo loco descriptus (cf. nn. 284-287).

162. In distribuenda Communione sacerdotem adiuvare possunt alii presbyteri forte praesentes. Si isti praesto non sunt et communicantium numerus valde magnus, sacerdos in adiutorium sibi vocare potest ministros extraordinarios, idest acolythum rite institutum aut etiam alios fideles, qui ad hoc rite deputati sint.96 In casu necessitatis, sacerdos potest fideles idoneos, ad actum deputare.97

Hi ministri ad altare ne accedant antequam sacerdos Communionem sumpserit, semperque vas ubi continentur Ss.ae Eucharistiae species, fidelibus distribuendae, e manu sacerdotis celebrantis accipiant.

163. Distributione Communionis expleta, sacerdos vinum consecratum forte remanentem ipse ad altare statim ex integro consumit; hostias vero consecratas quae supersunt, aut ad altare sumit aut defert ad locum Eucharistiae asservandae destinatum.

Sacerdos, ad altare reversus, colligit fragmenta, si quae sint; deinde, stans ad latus altaris vel ad abacum, purificat patenam vel pyxidem super calicem, postea purificat calicem, dicens secreto: Quod ore súmpsimus, et calicem purificatorio exterget. Si vasa purificata sunt ad altare, a ministro deferuntur ad abacum. Licet tamen vasa purificanda, praesertim si sint plura, opportune cooperta, in altari vel in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.

164. Postea sacerdos ad sedem redire potest. Sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut aliud laudis canticum aut hymnus proferri potest (cf. n. 88).

165. Deinde, stans ad altare vel ad sedem, sacerdos, versus ad populum, dicit, manibus iunctis: Orémus et, extensis manibus, orationem post Communionem recitat, cui praemitti potest breve spatium silentii, nisi iam praecesserit statim post Communionem. In fine orationis populus acclamat: Amen.

Ritus conclusionis

166. Expleta oratione post Communionem, fiant, si habendae sunt, breves annuntiationes ad populum.

167. Deinde sacerdos, extendens manus, salutat populum, dicens: Dóminus vobíscum, cui respondetur a populo: Et cum spíritu tuo. Et sacerdos, manus denuo coniungens, et statim, manum sinistram super pectus ponens et manum dexteram elevans, subdit: Benedícat vos omnípotens Deus et, signum crucis super populum faciens, prosequitur: Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. Omnes respondent: Amen.

Quibusdam diebus et occasionibus, huic formulae benedictionis praemittitur, iuxta rubricas, formula sollemnior vel oratio super populum.

Episcopus populo benedicit congruenti formula, ter signum crucis super populum faciens.

168. Statim post benedictionem sacerdos, manibus iunctis subiungit: Ite, missa est; et omnes respondent: Deo grátias.

169. Tunc sacerdos altare de more osculo veneratur, et facta illi cum ministris laicis profunda inclinatione, cum eis recedit.

170. Si vero Missam sequitur aliqua actio liturgica, ritus conclusionis, idest salutatio, benedictio et dimissio, omittuntur.

B) De Missa cum diacono

171. Quando celebrationi eucharisticae interest, diaconus, sacris vestibus indutus, suo ministerio fungatur. Ipse enim:

  1. sacerdoti assistit et ad eius latus procedit;
  2. ad altare, sive ad calicem sive ad librum ministrat;
  3. Evangelium proclamat et potest, de mandato sacerdotis celebrantis, homiliam habere (cf. n. 66);
  4. populum fidelem per opportunas monitiones dirigit et intentiones orationis universalis enuntiat;
  5. sacerdotem celebrantem adiuvat in distribuenda Communione, et vasa sacra purificat et componit;
  6. officia aliorum ministrorum, pro necessitate, ipse adimplet si nullus eorum adsit.
Ritus initiales

172. Evangeliarium parum elevatum deferens, diaconus sacerdotem accedentem ad altare praecedit, secus ad eius latus incedit.

173. Cum ad altare pervenerit, si Evangeliarium defert, omissa reverentia, ad altare accedit. Deinde Evangeliario super altare deposito, simul cum sacerdote altare osculo veneratur.

Si vero Evangeliarium non defert, profundam facit altari inclinationem more solito cum sacerdote, et cum ipso altare osculo veneratur.

Demum si adhibetur incensum, sacerdoti assistit ad incensum imponendum et ad crucem et altare thurificandum.

174. Altari incensato, sedem una cum sacerdote petit, ibique ad latus sacerdotis consistit eique pro necessitate ministrat.

Liturgia verbi

175. Dum Allelúia vel alter cantus profertur, si adhibetur incensum, ad impositionem thuris sacerdoti ministrat, deinde, ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens: Iube, domine, benedícere. Sacerdos eum benedicit, dicens: Dóminus sit in corde tuo. Diaconus signat se signo crucis et respondet: Amen. Deinde Evangeliarium, quod laudabiliter super altare collocatum est, facta altari inclinatione, sumit et ad ambonem pergit librum parum elevatum deferens, praecedentibus thuriferario cum thuribulo fumigante atque ministris cum cereis accensis. Ibi populum salutat dicens, manibus iunctis, Dóminus vobiscum, dein ad verba Léctio sancti Evangélii, pollice signat librum et postea seipsum in fronte, ore et pectore, librum incensat et proclamat Evangelium. Quo finito, acclamat: Verbum Domini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Deinde librum osculo veneratur, secreto dicens: Per evangélica dicta, et ad sacerdotem redit.

Quando diaconus Episcopo ministrat, librum ei defert osculandum vel ipse osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta. In celebrationibus sollemnioribus Episcopus, pro opportunitate, benedictionem cum Evangeliario populo impertit.

Evangeliarium demum ad abacum vel aliud locum aptum et dignum deferri potest.

176. Si alius quoque idoneus lector absit, diaconus etiam alias lectiones proferat.

177. Intentiones orationis fidelium, post introductionem sacerdotis, ipse diaconus de more ex ambone profert.

Liturgia eucharistica

178. Oratione universali absoluta, sacerdote ad sedem remanente, diaconus altare praeparat, acolytho adiuvante; ipsius tamen est sacrorum vasorum curam gerere. Assistit etiam sacerdoti ad dona populi recipienda. Tradit deinde sacerdoti patenam cum pane consecrando; infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto: Per huius aquae, et postea calicem sacerdoti praesentat. Hanc praeparationem calicis, ad abacum peragere potest. Si incensum adhibetur, in thurificandis oblatis, cruce et altari sacerdoti ministrat, et postea ipse, vel acolythus, sacerdotem et populum incensat.

179. Durante Prece eucharistica, diaconus stat prope sacerdotem, aliquanto tamen post ipsum, ut, quando opus sit, ad calicem vel ad missale ministret.

Inde ab epiclesi usque ad ostensionem calicis diaconus de more genuflexus manet. Si adsunt plures diaconi, unus ex eis ad consecrationem immittere potest incensum in thuribulum atque ad ostensionem hostiae et calicis incensare.

180. Ad doxologiam finalem Precis eucharisticae, stans ad latus sacerdotis, calicem elevatum tenet, dum sacerdos patenam cum hostia elevat, usquedum populus Amen acclamaverit.

181. Postquam sacerdos dixit orationem ad pacem et: Pax Dómini sit semper vobíscum, et populus respondet: Et cum spíritu tuo, diaconus, pro opportunitate, invitationem facit ad pacem, dicens, manibus iunctis et versus ad populum: Offérte vobis pacem. Ipse vero pacem a sacerdote recipit, aliisque ministris sibi propioribus potest offerre.

182. Communione a sacerdote facta, diaconus Communionem sub utraque specie ab ipso sacerdote accipit, et sacerdotem deinde adiuvat in Communione populo distribuenda. Quod si Communio sub utraque specie fit, ipse calicem sumentibus ministrat, et distributione peracta, statim totum Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter consumit, adiuvantibus, si casus fert, aliis diaconis et presbyteris.

183. Distributione Communionis expleta, diaconus cum sacerdote ad altare revertitur, colligit fragmenta, si quae sint, deinde portat calicem et alia vasa sacra ad abacum, ibique ea purificat et de more componit, dum sacerdos ad sedem redit. Licet tamen vasa purificanda, opportune cooperta, in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.

Ritus conclusionis

184. Dicta oratione post Communionem, diaconus facit breves annuntiationes populo, quae forte faciendae sunt, nisi ipse sacerdos malit eas facere.

185. Si adhibetur formula benedictionis sollemnis vel oratio super populum, diaconus dicit: Inclináte vos ad benedíctionem. Data benedictione a sacerdote, diaconus populum dimittit dicens, manibus iunctis, ad populum versus: Ite, missa est.

186. Deinde, una cum sacerdote, altare osculo veneratur, et, facta profunda inclinatione, simili modo quo processerat, recedit.

C) De muneribus acolythi

187. Munera quae acolythus exercere potest varii sunt generis; plura autem ex iis simul occurrere possunt. Expedit proinde ut opportune inter plures distribuantur; si vero unus tantum acolythus praesens adest, ea quae potioris sunt momenti ipse exsequatur, cetera vero inter plures ministros distribuantur.

Ritus initiales

188. In accessu ad altare crucem, medius inter duos ministros cum cereis accensis, deferre potest. Cum autem ad altare pervenerit, crucem apud altare erigit, ut fiat crux altaris, secus eam in loco digno reponit. Deinde locum suum in presbyterio occupat.

189. Per totam celebrationem, acolythi est ad sacerdotem vel diaconum, quoties opus sit, accedere, ut ipsis librum praebeat et in aliis quae necessaria sunt eos adiuvet. Convenit proinde ut, quantum fieri possit, locum occupet e quo ministerium suum commode possit implere, sive ad sedem sive ad altare.

Liturgia eucharistica

190. Absente diacono, expleta oratione universali, dum sacerdos ad sedem manet, acolythus super altare ponit corporale, purificatorium, calicem et missale. Deinde, si opus est, sacerdotem adiuvat in accipiendis donis populi et, pro opportunitate, panem et vinum ad altare defert et sacerdoti tradit. Si incensum adhibetur, sacerdoti thuribulum exhibet eique assistit in thurificandis oblatis, cruce et altari. Deinde sacerdotem et populum incensat.

191. Acolythus rite institutus, qua minister extraordinarius, sacerdotem, si necesse sit, adiuvare potest in Communione populo distribuenda.98 Quod si Communio sub utraque specie fit, absente diacono, ipse calicem sumentibus ministrat, vel calicem sustinet si Communio per intinctionem praebetur.

192. Itemque acolythus rite institutus, distributione Communionis expleta, sacerdotem vel diaconum in vasis sacris purificandis et componendis adiuvat. Absente vero diacono, acolythus vasa sacra ad abacum defert ibique more solito ea purificat, abstergit et componit.

193. Celebratione Missae expleta, acolythus aliique ministri, una cum diacono et sacerdote ad sacristiam revertuntur processionaliter eodem modo et ordine quo venerunt.

D) De muneribus lectoris

Ritus initiales

194. In accessu ad altare, absente diacono, lector, veste probata indutus, Evangeliarium parum elevatum deferre potest: tunc ante sacerdotem incedit; secus cum aliis ministris.

195. Cum ad altare pervenerit, cum aliis facit profundam inclinationem. Si Evangeliarium defert, ad altare accedit et Evangeliarium supra illud deponit. Deinde in presbyterio una cum aliis ministris locum occupat.

Liturgia verbi

196. Lectiones, quae Evangelium praecedunt, ex ambone legit. Deficiente vero psalmista, potest et psalmum responsorium post primam lectionem proferre.

197. Absente diacono, post introductionem a sacerdote dictam, lector intentiones orationis universalis ex ambone proferre potest.

198. Si ad introitum vel ad Communionem non habetur cantus, et antiphonae in Missali propositae a fidelibus non recitantur, tempore conveniente eas proferre potest (cf. nn. 48, 87).

II. De Missa concelebrata

199. Concelebratio qua unitas sacerdotii et sacrificii necnon totius populi Dei opportune manifestatur ipso ritu praecipitur: in ordinatione Episcopi et presbyterorum, in benedictione abbatis et in Missa chrismatis.

Commendatur autem, nisi utilitas christifidelium aliud requirat aut suadeat:

  1. ad Missam vespertinam feriae V in Cena Domini;
  2. ad Missam in Conciliis, Conventibus Episcoporum et Synodis;
  3. ad Missam conventualem et ad Missam principalem in ecclesiis et oratoriis;
  4. ad Missas in conventibus cuiusvis generis sacerdotum tum saecularium tum religiosorum.99

Singulo tamen sacerdoti liceat Eucharistiam individuali modo celebrare, non vero eo tempore, quo in eadem ecclesia aut oratorio concelebratio habetur. Attamen feria quinta in Cena Domini et in Missa Vigiliae paschalis modo individuali sacrum litare non permittitur.

200. Presbyteri peregrini libenter ad concelebrationem eucharisticam accipiantur, dummodo eorum condicio sacerdotalis cognoscatur.

201. Ubi magnus habetur numerus sacerdotum, concelebratio pluries etiam in eodem die fieri potest, ubi necessitas vel pastoralis utilitas id suadeat; fieri tamen debet temporibus subsequentibus vel in locis sacris diversis.100

202. Episcopi est, ad normam iuris, concelebrationis disciplinam in omnibus ecclesiis et oratoriis suae dioecesi moderari.

203. In singulari honore illa concelebratio habenda est, qua presbyteri alicuius dioecesis cum proprio Episcopo concelebrant, in Missa stationali praesertim in maioribus sollemitatibus anni liturgici, in Missa ordinationis novi Episcopi dioecesis aut eius coadiutoris vel auxiliaris, in Missa chrismatis, in Missa vespertina in Cena Domini, in celebrationibus Sancti Fundatoris Ecclesiae localis vel Patroni dioecesis, in anniversariis Episcopi, occasione denique Synodi vel visitationis pastoralis.

Eadem ratione concelebratio commendatur quoties presbyteri cum proprio Episcopo conveniunt, sive occasione exercitiorum spiritualium, sive alicuius conventus. In his casibus illud signum unitatis sacerdotii, necnon Ecclesiae, omni concelebrationi proprium, magis perspicuo modo manifestatur.101

204. Ob peculiarem causam, sive significationis ritus sive festivitatis, facultas fit pluries celebrandi vel concelebrandi eodem die, sequentibus in casibus:

  1. si quis, feria V Hebdomadae sanctae, Missam chrismatis celebravit aut concelebravit, etiam Missam vespertinam in Cena Domini celebrare aut concelebrare potest;
  2. si quis Missam Vigiliae paschalis celebravit aut concelebravit, potest Missam in die Paschae celebrare aut concelebrare;
  3. in Nativitate Domini omnes sacerdotes tres Missas celebrare vel concelebrare possunt, dummodo hae suo tempore, celebrentur;
  4. die Commemorationis omnium fidelium defunctorum, dummodo celebrationes diversis temporibus fiant et servatis iis quae circa applicationem secundae et tertiae Missae statuta sunt.102
  5. si quis in Synodo et in visitatione pastorali cum Episcopo vel eius delegato aut occasione cuiusdam conventus sacerdotum concelebrat, Missam ad utilitatem fidelium iterum celebrare potest. Idem valet, servatis servandis, pro coetibus religiosorum.

205. Missa concelebrata ordinatur, pro qualibet forma, iuxta normas communiter servandas (cf. nn. 112-198), iis tamen servatis aut mutatis quae infra exponentur.

206. Nemo umquam ad concelebrandum accedat neque admittatur incepta iam Missa.

207. In presbyterio parentur:

  1. sedes et libelli pro sacerdotibus concelebrantibus;
  2. in abaco: calix sufficientis magnitudinis, aut plures calices.

208. Si in Missa concelebrata diaconus non adsit, munera ipsi propria ab aliquibus concelebrantibus perficiuntur.

Si neque alii ministri adsint, partes ipsis propriae aliis fidelibus idoneis committi possunt; secus ab aliquibus concelebrantibus absolvuntur.

209. Concelebrantes in secretario, vel alio loco apto, sacras vestes induunt, quas sumere solent cum Missam singuli celebrant. Accedente tamen iusta causa, v. gr. frequentiore concelebrantium numero et deficientia paramentorum, concelebrantes, excepto semper celebrante principali, omittere possunt casulam seu planetam, adhibita stola super albam.

Ritus initiales

210. Omnibus rite dispositis, fit de more processio per ecclesiam ad altare. Sacerdotes concelebrantes incedunt ante celebrantem principalem.

211. Cum ad altare pervenerint, concelebrantes et celebrans principalis, facta profunda inclinatione, altare osculo venerantur, deinde sedem sibi assignatam petunt. Celebrans vero principalis crucem et altare, pro opportunitate, incensat, ac deinde sedem petit.

Liturgia verbi

212. Durante liturgia verbi concelebrantes locum suum occupant et sedent et surgunt eadem ratione ac celebrans principalis.

Quando praeest Episcopus, presbyter, qui, absente diacono, Evangelium proclamat ab eo petit et accipit benedictionem. Quod tamen non fit in concelebratione cui presbyter praeest.

213. Homiliam habet de more celebrans principalis, vel unus e concelebrantibus.

Liturgia eucharistica

214. Praeparatio donorum (cf. nn. 139-145) perficitur a celebrante principali, aliis concelebrantibus suis locis manentibus.

215. Post dictam a celebrante principali orationem super oblata, concelebrantes ad altare accedunt et circa illud consistunt, ita tamen ut impedimento non sint in ritibus peragendis, et actio sacra a fidelibus bene conspiciatur, neque impedimento sint diacono quando ad altare, ratione sui ministerii, accedere debet.

Si adsunt sacerdotes concelebrantes, diaconus eodem suo ministerio prope altare fungatur, quando opus est calici et Missali ministrando. Attamen, quantum fieri potest stat aliquantulum retro, post eos.

De modo proferendi Precem eucharisticam

216. Praefatio cantatur vel dicitur a solo sacerdote celebrante principali; Sanctus vero ab omnibus concelebrantibus una cum populo et schola cantatur vel recitatur.

217. Sanctus expleto, sacerdotes concelebrantes Precem eucharisticam modo infra descripto prosequuntur. Solus celebrans principalis gestus facit, nisi aliter notetur.

218. Partes quae ab omnibus concelebrantibus simul proferuntur, et praesertim consecrationis verba, quae exprimere omnes tenentur, in recitatione ita dicendae sunt, ut eas concelebrantes submissa voce proferant et vox celebrantis principalis clare audiatur. Hac ratione textus a populo facilius percipitur.

Partes ab omnibus concelebrantibus simul dicendae, quae notis in Missali ornantur, laudabiliter cantu proferuntur.

Prex eucharistica I, seu Canon Romanus

219. In Prece eucharistica I, seu Canone Romano Te ígitur a solo celebrante principali, extensis manibus, dicitur.

220. Meménto vivorum et Communicántes uni alterive e sacerdotibus concelebrantibus committi convenit, qui solus has preces, manibus extensis, et elata voce profert.

221. Hanc ígitur a solo celebrante principali iterum dicitur, manibus extensis.

222. A Quam oblatiónem usque ad Súpplices, celebrans principalis gestus facit, omnes vero concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:

  1. Quam oblatiónem, manibus ad oblata extensis;
  2. Qui prídie, et Símili modo, manibus iunctis;
  3. verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
  4. Unde et mémores et Supra quae, manibus extensis;
  5. Súpplices, inclinati et manibus iunctis usque ad verba ex hac altáris participatióne, ac deinde erecti et se signantes ad verba omni benedictióne caelésti et grátia repleámur.

223. Meménto defunctorum et Nobis quoque peccatóribus uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus ea, manibus extensis, et elata voce profert.

224. Ad verba Nobis quoque peccatóribus omnes concelebrantes pectus sibi percutiunt.

225. Per quem haec ómnia a solo celebrante principali dicitur.

Prex eucharistica II

226. In Prece eucharistica II Vere Sanctus a solo celebrante principali, extensis manibus, profertur.

227. Ab Haec ergo dona usque ad Et súpplices omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:

  1. Haec ergo dona, manibus ad oblata extensis;
  2. Qui cum passióni et Símili modo, manibus iunctis;
  3. verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
  4. Mémores ígitur atque Et súpplices, manibus extensis.

228. Intercessiones pro vivis: Recordáre, Dómine, et pro defunctis: Meménto étiam fratrum nostrórum, uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus eas, manibus extensis, profert.

Prex eucharistica III

229. In Prece eucharistica III Vere Sanctus a solo celebrante principali, extensis manibus, profertur.

230. A Súpplices ergo te, Dómine, usque ad Réspice, quáesumus, omnes concelebrantes omnia simul proferunt hoc modo:

  1. Súpplices ergo te, Dómine, manibus ad oblata extensis;
  2. Ipse enim in qua nocte tradebátur et Símili modo, manibus iunctis;
  3. verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
  4. Mémores ígitur et Réspice, quáesumus, manibus extensis.

231. Intercessiones: Ipse nos et Haec hostia nostrae reconciliatiónis uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus eas, manibus extensis, profert.

Prex eucharistica IV

232. In Prece eucharistica IV verba Confitémur tibi, Pater sancte, usque ad omnem sanctificatiónem compléret, a solo celebrante principali, extensis manibus, proferuntur.

233. A Quáesumus ígitur, Dómine, usque ad Réspice, Dómine, omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:

  1. Quáesumus ígitur, Dómine, manibus ad oblata extensis;
  2. Ipse enim, cum hora venísset et Símili modo, manibus iunctis;
  3. verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
  4. Unde et nos et Réspice, Dómine, manibus extensis.

234. Intercessiones: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, uni e concelebrantibus committi convenit, qui solus eas, manibus extensis, profert.

235. Quoad alias Preces eucharisticas a Sancta Sede approbatas, serventur normae pro singulis statutae.

236. Doxologia finalis Precis eucharisticae solummodo a sacerdote celebrante principali una cum aliis concelebrantibus profertur, non autem a fidelibus.

Ritus Communionis

237. Deinde celebrans principalis, iunctis manibus, dicit monitionem ante orationem dominicam ac deinde, manibus extensis, una cum ceteris concelebrantibus, qui et manus extendunt, et cum populo ipsam orationem dominicam.

238. Líbera nos dicitur a solo celebrante principali, manibus extensis. Omnes concelebrantes, una cum populo, acclamationem finalem proferunt: Quia tuum est regnum.

239. Post monitionem diaconi vel, eo absente, unius e concelebrantibus: Offérte vobis pacem, omnes sibi invicem pacem tradunt. Qui propiores sunt celebranti principali pacem ab ipso recipiunt ante diaconum.

240. Dum Agnus Dei profertur, diaconi vel aliqui e concelebrantibus celebrantem principalem adiuvare possunt ad hostias frangendas, sive pro concelebrantium sive pro populi Communione.

241. Immixtione peracta, solus celebrans principalis dicit secreto orationem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio.

242. Oratione ante Communionem expleta, celebrans principalis genuflectit et paulum recedit. Concelebrantes vero unus post alium ad medium altaris accedunt, genuflectunt et Corpus Christi reverenter ex altari accipiunt, atque manu dextera illud tenentes, eique manum sinistram supponentes, ad loca sua recedunt. Possunt tamen concelebrantes suis locis remanere et Corpus Christi e patena sumere, quam celebrans principalis aut unus vel plures e concelebrantibus tenent, ante ipsos transeundo, vel etiam, tradendo patenam sequenti et ita usque ad ultimum.

243. Deinde celebrans principalis accipit hostiam in eadem Missa consecratam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum dicit: Ecce Agnus Dei, et prosequitur cum concelebrantibus et populo, dicens: Dómine, non sum dignus.

244. Deinde celebrans principalis, ad altare versus, secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam, et Corpus Christi reverenter sumit. Similiter faciunt concelebrantes seipsos communicantes. Post eos diaconus a celebrante principali Corpus Domini accipit.

245. Sanguis Domini sumi potest vel ex ipso calice directe bibendo, vel per intinctionem, vel cum calamo, vel cum cochleari.

246. Si Communio fit bibendo directe ex calice, unus ex his modis potest adhiberi:

  1. Celebrans principalis accipit calicem et secreto dicit: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam, et paulum Sanguinis sumit et calicem diacono vel concelebranti tradit. Communionem fidelibus deinde distribuit (cf. nn. 160-162).

Concelebrantes unus post alium, vel bini si duo calices adhibentur, ad altare accedunt, genuflectunt, Sanguinem sumunt, labrum calicis abstergunt et ad suam sedem redeunt.

  1. Celebrans principalis Sanguinem Domini sumit de more stans in medio altaris.

Concelebrantes vero Sanguinem Domini sumere possunt locis suis manendo et ex calice ipsis a diacono, vel ab uno concelebrante oblato, bibendo; aut etiam, tradendo sibi deinceps calicem. Calix semper abstergitur vel ab eo qui bibit vel ab illo qui calicem praesentat. Singuli, cum communicaverint, ad suam sedem redeunt.

247. Diaconus totum Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter sumit, adiuvantibus, si casus fert, aliquibus concelebrantibus, dein calicem ad abacum transfert, ibique ipse vel acolythus rite institutus more solito eum purificat, abstergit et componit (cf. n. 183).

248. Communio concelebrantium ita etiam potest ordinari, ut singuli super altare Corpori et, statim postea, Sanguini Domini communicent.

Hoc in casu, celebrans principalis sub utraque specie Communionem more solito sumit (cf. n. 158), servato tamen ritu pro Communione calicis singulis in casibus electo, quem ceteri concelebrantes sequantur.

Communione autem celebrantis principalis peracta, calix ad latus altaris super aliud corporale deponitur. Concelebrantes unus post alium ad medium altaris accedunt, genuflectunt et Corpori Domini communicant; transeunt deinde ad latus altaris, et Sanguinem Domini sumunt, iuxta ritum pro Communione calicis electum, ut supra dictum est.

Eodem modo ac supra fiunt et Communio diaconi et purificatio calicis.

249. Si Communio concelebrantium fit per intinctionem, celebrans principalis more solito Corpus et Sanguinem Domini sumit, attendens tamen ut in calice satis Sanguinis remaneat ad Communionem concelebrantium. Diaconus deinde, vel unus e concelebrantibus, calicem aut in medio altaris, aut ad latus eius super aliud corporale, una cum patena continente particulas hostiae, opportune disponit.

Concelebrantes, unus post alium, ad altare accedunt, genuflectunt, particulam accipiunt, eam partim in calicem intingunt et, patenam ori submittentes, intinctam particulam sumunt, ac deinde ad loca sua recedunt ut initio Missae.

Per intinctionem Communionem accipit etiam diaconus, qui Amen respondet concelebranti sibi dicenti: Corpus et Sanguis Christi. Diaconus autem ad altare totum Sanguinem qui remansit sumit, adiuvantibus, si casus fert, aliquibus concelebrantibus, calicem ad abacum transfert, ibique ipse vel acolythus institutus more solito eum purificat, abstergit et componit.

Ritus conclusionis

250. Cetera usque ad finem Missae fiunt de more (cf. nn. 166-169) a celebrante principali, concelebrantibus suis sedibus remanentibus.

251. Antequam ab altari discedant, altari profundam inclinationem faciunt. Celebrans vero principalis altare de more osculo veneratur.

III. De Missa,
cui unus tantum minister assistit

252. In Missa quae celebratur a sacerdote cui unus tantum minister assistit et respondet, servatur ritus Missae cum populo (cf. nn. 120-169), ministro, pro opportunitate, partes populi proferente.

253. Si tamen minister est diaconus, ipse munera sibi propria peragit (cf. nn. 171-186), necnon alias partes populi adimplet.

254. Celebratio sine ministro vel aliquo saltem fideli non fiat nisi iusta et rationabili de causa. Hoc in casu salutationes, monitiones et benedictio in fine Missae omittuntur.

255. Ante Missam calix paratur sive super abacum iuxta altare, sive super altare ad latus dexterum, missale vero ad latus sinistrum opportune collocari potest.

Ritus initiales

256. Sacerdos, facta altari profunda inclinatione, stans ante altare, signat se signo crucis, dicens: In nómine Patris; conversus ad ministrum, eum salutat, unam e formulis propositis eligendo; et peragit actum paenitentialem.

257. Deinde accedit ad altare idque osculo veneratur; vertit se deinde ad missale in latere sinistro altaris, ubi remanet usque ad expletam orationem universalem.

258. Tunc legit antiphonam ad introitum; et dicit Kýrie et Glória, iuxta rubricas.

259. Deinde, manibus iunctis, dicit Orémus et, interposita mora convenienti, manibus extensis, profert collectam. In fine minister acclamat: Amen.

Liturgia verbi

260. Lectiones, quantum fieri potest, ex ambone vel ex pluteo proferuntur.

261. Dicta collecta, minister legit primam lectionem et psalmum, et, quando dicenda est, secundam lectionem atque versum ad Allelúia vel alterum cantum.

262. Deinde sacerdos, inclinatus, dicit: Munda cor meum, et legit Evangelium. In fine dicit: Verbum Dómini, cui minister respondet: Laus tibi, Christe. Sacerdos deinde librum osculo veneratur, secreto dicens: Per evangélica dicta.

263. Sacerdos postea symbolum, iuxta rubricas, una cum ministro recitat.

264. Sequitur oratio universalis, quae etiam in hac Missa dici potest, sacerdote intentiones proferente, ministro respondente.

Liturgia eucharistica

265. In liturgia eucharistica omnia fiunt sicut in Missa cum populo, praeter ea quae sequuntur.

266. Expleta acclamatione in fine embolismi qui sequitur Orationem dominicam, sacerdos dicit orationem Dómine Iesu Christe, qui dixísti; ac deinde subiungit: Pax Dómini sit semper vobíscum, cui minister respondet: Et cum spíritu tuo. Pro opportunitate sacerdos dat pacem ministro.

267. Deinde, dum dicit Agnus Dei cum ministro, sacerdos frangit hostiam super patenam. Expleto Agnus Dei, facit immixtionem, dicens secreto: Haec commíxtio.

268. Post immixtionem, sacerdos dicit secreto orationem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio; deinde genuflectit, hostiam accipit et, si minister Communionem recipit, versus ad eum et hostiam aliquantulum elevatam super calicem tenens, dicit: Ecce Agnus Dei et cum ipso semel subdit: Dómine, non sum dignus. Deinde, ad altare conversus, Corpus Christi sumit. Si vero minister Communionem non recipit, facta genuflexione, sacerdos hostiam accipit et, ad altare conversus, semel dicit secreto: Dómine, non sum dignus, et Corpus Christi custódiat ac dein Christi Corpus sumit. Deinde accipit calicem et secreto dicit: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam et Sanguinem sumit.

269. Antequam Communionem det ministro, sacerdos dicit antiphonam ad Communionem.

270. Sacerdos calicem purificat ad latus altaris aut ad abacum. Si calix ad altare purificatur, potest ad abacum a ministro deferri, aut super altare ad latus reponi.

271. Purificatione calicis expleta, oportet ut sacerdos aliquam pausam silentii servet; postea vero dicit orationem post Communionem.

Ritus conclusionis

272. Ritus conclusionis perficiuntur sicut in Missa cum populo, Ite, missa est omisso. Sacerdos altare de more osculo veneratur et, facta profunda inclinatione cum ministro, recedit.

IV. Quaedam normae generaliores
pro omnibus formis
Missae

De veneratione altaris et Evangeliarii

273. Iuxta morem traditum, veneratio altaris et Evangeliarii osculo perficitur. Attamen, ubi huiusmodi signum non congruit cum traditionibus aut ingenio alicuius regionis, ibi est Conferentiae Episcoporum aliud signum statuere in vicem illius adhibendum, consentiente Sede Apostolica.

De genuflexione et inclinatione

274. Genuflexio, quae fit dextero genu flectendo usque ad terram, adorationem significat; ideoque reservatur Ss.mo Sacramento, et sanctae Cruci inde a sollemni adoratione in Actione liturgica feriae VI in Passione Domini, usque ad initium Vigiliae paschalis.

In Missa tres genuflexiones fiunt a sacerdote celebrante, hoc est: post ostensionem hostiae, post ostensionem calicis et ante Communionem. Peculiaritates in Missa concelebrata servandae suis locis notantur (cf. nn. 210-251).

Si vero tabernaculum cum Ss.mo Sacramento sit in presbyterio, sacerdos, diaconus et alii ministri genuflectunt, cum ad altare perveniunt, vel ab eo recedunt, non autem durante ipsa Missae celebratione.

Secus genuflectunt omnes qui ante Ss.mum Sacramentum transeunt, nisi processionaliter incedant.

Ministri qui crucem processionalem vel cereos deferunt, loco genuflexionis inclinationem capitis faciunt.

275. Inclinatione significatur reverentia et honor quae personis ipsis vel eorum signis tribuitur. Duae species inclinationum habentur, scilicet capitis et corporis:

  1. Inclinatio capitis fit cum tres Divinae Personae simul nominantur, et ad nomen Iesu, beatae Mariae Virginis et Sancti in cuius honorem celebratur Missa.
  2. Inclinatio corporis: seu inclinatio profunda, fit: ad altare; ad orationes Munda cor meum et In spíritu humilitátis; in symbolo ad verba Et incarnátus est; in Canone Romano ad verba Súpplices te rogamus. Eadem inclinatio fit a diacono, cum petit benedictionem ante proclamationem Evangelii. Sacerdos insuper parum se inclinat cum, in consecratione, verba Domini profert.
De incensatione

276. Thurificatio seu incensatio reverentiam exprimit et orationem, ut in Sacra Scriptura significatur (cf. Ps. 140, 2; Apoc. 8, 3).

Incensum ad libitum adhiberi potest in qualibet forma Missae:

  1. durante processione ingressus;
  2. initio Missae, ad crucem et altare thurificandum;
  3. ad processionem et ad proclamationem Evangelii;
  4. pane et calice super altare depositis, ad thurificanda oblata, crucem et altare, necnon sacerdotem et populum;
  5. ad ostensionem hostiae et calicis post consecrationem.

277. Sacerdos, cum incensum ponit in thuribulum, illud benedicit signo crucis, nihil dicens.

Ante et post thurificationem fit profunda inclinatio personae vel rei quae incensatur, altari et oblatis pro Missae sacrificio exceptis.

Tribus ductibus thuribuli incensantur: Ss.mum Sacramentum, reliquia sanctae Crucis et imagines Domini publicae venerationi expositae, oblata pro Missae sacrificio, crux altaris, Evangeliarium, cereus paschalis, sacerdos et populus.

Duobus ductibus incensantur reliquiae et imagines Sanctorum publicae venerationi expositae, et quidem initio tantum celebrationis, cum incensatur altare.

Altare incensatur singulis ictibus hoc modo:

  1. si altare est a pariete seiunctum, sacerdos illud circumeundo incensat;
  2. si vero altare non est a pariete seiunctum, sacerdos transeundo incensat primo partem dexteram, deinde partem sinistram.

Crux, si est super altare vel apud ipsum, thurificatur ante altaris incensationem, secus cum sacerdos transit ante ipsam.

Oblata incensat sacerdos tribus ductibus thuribuli, ante incensationem crucis et altaris, vel signum crucis super oblata thuribulo producens.

De purificatione

278. Quoties aliquod fragmentum hostiae digitis adhaeserit, praecipue post fractionem vel fidelium Communionem, sacerdos digitos super patenam abstergat vel pro necessitate abluat. Similiter fragmenta, si quae extra patenam sint, colligat.

279. Vasa sacra purificantur a sacerdote vel a diacono vel ab acolytho instituto post Communionem vel post Missam, quantum fieri potest ad abacum. Purificatio calicis fit cum aqua vel cum aqua et vino, quae ab ipso qui purificat, sumitur. Patena de more purificatorio detergeatur.

Attendendum est ut quod de Sanguine Christi post Communionis distributionem forte remanet statim ex integro sumatur ad altare.

280. Si hostia vel aliqua particula dilabatur, reverenter accipiatur; si quid vero Sanguinis fundatur, locus ubi ceciderit aqua lavetur, et haec aqua postea in sacrarium in sacristiam collocatum mittatur.

De Communione sub utraque specie

281. Formam ratione signi pleniorem habet sacra Communio cum fit sub utraque specie. In ea enim forma signum eucharistici convivii perfectius elucet, et clarius exprimitur voluntas qua novum et aeternum testamentum in Sanguine Domini ratum habetur, necnon ratio inter convivium eucharisticum et convivium eschatologicum in regno Patris.103

282. Curent sacri pastores fidelibus, qui ritum participant, vel ei intersunt, aptiore quo fieri potest modo doctrinam catholicam de forma sacrae Communionis in mentem revocare iuxta Concilium Tridentinum. In primis christifideles moneant fidem catholicam docere etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque Sacramentum sumi, ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari qui unam speciem solam recipiant.104

Doceant insuper Ecclesiam potestatem habere in Sacramentorum dispensatione, salva eorum substantia, statuendi vel mutandi quae ipsorum venerationi vel suscipientium utilitati pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire iudicaverit.105 Simul tamen fideles moneantur ut sacrum ritum, quo signum eucharistici convivii plenius elucet, impensius participare velint.

283. Communio sub utraque specie permittitur, praeter casus in libris ritualibus expositos:

  1. sacerdotibus qui sacrum celebrare vel concelebrare non possunt;
  2. diacono et ceteris qui aliquod officium in Missa implent;
  3. sodalibus communitatum in Missa conventuali vel in illa quae «communitatis» dicitur, alumnis seminariorum, omnibus qui exercitiis spiritualibus vacant vel conventum spiritualem aut pastoralem participant.

Episcopus dioecesanus normas circa Communionem sub utraque specie pro sua dioecesi definire potest, etiam in ecclesiis religiosorum et in parvis coetibus servandas. Eidem Episcopo facultas datur Communionem sub utraque specie permittendi, quoties id sacerdoti celebranti opportunum videatur, dummodo fideles bene instructi sint et absit omne periculum profanationis Sacramenti vel ritus difficilior evadat, ob multitudinem participantium aliamve causam.

Quod autem ad modum distribuendi fidelibus sacram Communionem sub utraque specie, et ad facultatis extensionem Conferentiae Episcoporum normas edere possunt, actis a Sede Apostolica recognitis.

284. Cum Communio sub utraque specie distribuitur:

  1. ad calicem de more ministrat diaconus, vel, eo absente, presbyter; vel etiam acolythus rite institutus aut alius minister extraordinarius sacrae Communionis; aut fidelis, cui, in casu necessitatis, hoc officium ad actum concreditur;
  2. quod de Sanguine forte remanet sumitur ad altare a sacerdote, vel diacono, vel ab acolytho rite instituto, qui calici ministravit et vasa sacra more solito purificat, abstergit et componit.

Fidelibus, qui forte sub specie tantum panis communicare volunt, sacra Communio hac forma praebeatur.

285. Ad Communionem sub utraque specie distribuendam, parentur:

  1. si Communio calicis fit bibendo directe ex calice, vel calix sufficientis magnitudinis, vel plures calices, cauto semper tamen ut praevideatur ne copia Sanguinis Christi plus aequo remaneat in fine celebrationis sumenda;
  2. si per intinctionem fit, hostiae ne sint nimis tenues neque nimis parvae, sed paulum spissiores solito, ut, Sanguine partim intinctae, possint commode distribui.

286. Si Communio Sanguinis fit bibendo e calice, communicandus postquam Corpus Christi accepit, transit ad calicis ministrum et stat coram eo. Minister dicit: Sanguis Christi; communicandus respondet: Amen, et minister porrigit ei calicem, quem communicandus ipse manibus suis ori admovet. Communicandus paulum e calice bibit, eum ministro restituit et recedit; minister autem labrum calicis purificatorio abstergit.

287. Si Communio calicis fit per intinctionem, communicandus, patinam sub ore tenens, accedit ad sacerdotem, qui calicem tenet et ad cuius latus sistit minister qui vas cum sacris particulis sustinet. Sacerdos hostiam accipit, partem eius in calicem intingit et eam ostendendo dicit: Corpus et Sanguis Christi; communicandus respondet: Amen, a sacerdote Sacramentum ore recipit, ac postea recedit.

caput v
DE ECCLESIARUM DISPOSITIONE ET ORNATU
AD EUCHARISTIAM CELEBRANDAM

I. Principia generalia

288. Ad Eucharistiam celebrandam, populus Dei plerumque in ecclesiam congregatur vel, ea deficiente aut insufficiente, in alium locum honestum qui tamen sit tanto mysterio dignus. Ecclesiae igitur, aliave loca, ad sacram actionem exsequendam et ad fidelium actuosam participationem obtinendam apta sint. Aedes sacrae insuper et res ad cultum divinum pertinentes vere sint dignae, pulchrae, atque rerum supernarum signa et symbola.106

289. Proinde, Ecclesia nobile subsidium artium continenter quaerit, et omnium gentium atque regionum artis significationes admittit.107 Immo, sicut studet artis opera atque thesauros a saeculis anteactis tradita servare108 et, quatenus opus est, novis necessitatibus aptare, nova cuiusque aetatis indoli consona promovere contendit.109

Quapropter in instituendis artificibus necnon in seligendis operibus in ecclesiam admittendis, vera artis praestantia exquiratur, quae fidem et pietatem alat et cum veritate significationis et finis cui destinatur congruat.110

290. Ecclesiae omnes dedicentur vel saltem benedicantur. Cathedrales tamen et paroeciales ecclesiae solemni ritu dedicentur.

291. Ad sacras aedes recte exstruendas, reficiendas atque disponendas, omnes quorum interest Commissionem dioecesanam de sacra Liturgia et de Arte sacra consulant. Episcopus autem dioecesanus eiusdem Commissionis consilio et adiutorio utatur, quando agitur de normis in hac re tradendis, aut de novarum aedium adumbrationibus approbandis aut de quibusdam quaestionibus nonnullius momenti diiudicandis.111

292. Ornatus ecclesiae ad nobilem ipsius simplicitatem conferat, potius quam ad pompam. In elementis autem seligendis quae ad ornatum pertinent, rerum veritas curetur, atque eo contendatur, ut ad fidelium institutionem conferat et ad dignitatem totius loci sacri.

293. Apta ecclesiae eiusque adiunctorum dispositio, quae necessitatibus nostrae aetatis opportune respondeat, requirit ut non ea solummodo curentur quae ad sacras actiones celebrandas directius pertineant, sed ut ea quoque praevideantur, quae ad fidelium convenientem commoditatem tendunt, quaeque in locis ubi populus congregatur habitualiter praevideri solent.

294. Populus Dei, qui ad Missam congregatur, cohaerentem et hierarchicam habet ordinationem, quae diversis ministeriis diversaque actione pro singulis celebrationis partibus exprimitur. Generalis itaque dispositio aedis sacrae ea sit oportet quae coetus congregati imaginem quodammodo prae se ferat, atque congruam omnium ordinationem permittat necnon rectam muneris exsecutionem uniuscuiusque foveat.

Fideles atque schola cantorum locum obtinebunt, qui ipsorum actuosam participationem faciliorem reddat.112

Sacerdos celebrans, diaconus et alii ministri locum capient in presbyterio. Ibidem parentur sedes concelebrantium; si vero eorum numerus magnus sit, sedes in alia ecclesiae parte, sed prope altare, disponantur.

Haec omnia, quamvis hierarchicam dispositionem et munerum diversitatem exprimere debeant, intimam tamen et cohaerentem unitatem efficiant, qua unitas totius plebis sanctae clare eluceat. Natura vero et pulchritudo loci universaeque supellectilis pietatem foveant et sanctitatem mysteriorum quae celebrantur ostendant.

II. De Presbyterii ordinatione
ad
Sacram synaxim

295. Presbyterium locus est ubi altare exstat, verbum Dei proclamatur, et sacerdos, diaconus, et alii ministri munus suum exercent. Ab aula ecclesiae opportune distinguatur aut per aliquam elevationem, aut per peculiarem structuram et ornatum. Talis autem amplitudinis sit, ut Eucharistiae celebratio commode peragi et conspici possit.113

De altari eiusque ornatu

296. Altare, in quo sacrificium crucis sub signis sacramentalibus praesens efficitur, est etiam mensa Domini, ad quam participandam in Missa populus Dei convocatur; atque centrum gratiarum actionis, quae per Eucharistiam perficitur.

297. Celebratio Eucharistiae, in loco sacro, peragenda est super altare; extra locum sacrum vero, etiam super mensam convenientem, peragi potest, retentis semper tobalea et corporali, cruce et candelabris.

298. Expedit in omni ecclesia altare fixum inesse, quod Christum Iesum, Lapidem vivum (1 Petr 2, 4; cf. Eph 2, 20), clarius et permanenter significat; ceteris vero locis, sacris celebrationibus dicatis, altare potest esse mobile.

Altare fixum dicitur, si ita exstruatur ut cum pavimento cohaereat ideoque amoveri nequeat; mobile vero si transferri possit.

299. Altare maius exstruatur a pariete seiunctum, ut facile circumiri et in eo celebratio versus populum peragi possit, quod expedit ubicumque possibile sit. Altare eum autem occupet locum, ut revera centrum sit ad quod totius congregationis fidelium attentio sponte convertatur.114 De more sit fixum et dedicatum.

300. Altare tum fixum tum mobile iuxta ritum in Pontificali Romano descriptum dedicetur; altare tamen mobile potest tantum benedici.

301. Iuxta traditum Ecclesiae morem et significationem, mensa altaris fixi sit lapidea, et quidem ex lapide naturali. Attamen etiam alia materia digna, solida et affabre effecta, de iudicio Conferentiae Episcoporum, adhiberi potest. Stipites vero aut basis ad mensam sustentandam ex qualibet materia, dummodo sit digna et solida, confici possunt.

Altare mobile ex quibuslibet materiis nobilibus et solidis atque usui liturgico, iuxta diversarum regionum traditiones et mores, convenientibus, exstrui potest.

302. Usus deponendi sub altari dedicando reliquias Sanctorum, etsi non Martyrum, opportune servetur. Caveatur tamen ut de huiusmodi reliquiarum veritate certo constet.

303. In novis ecclesiis exstruendis praestat unum altare erigi, quod in fidelium coetu unum Christum unamque Ecclesiae Eucharistiam significet.

In ecclesiis vero iam exstructis, quando altare antiquum ita situm est, ut difficilem reddat participationem populi nec transferri possit sine detrimento valoris artis, aliud altare fixum, arte confectum et rite dedicatum, exstruatur; et tantum super illud sacrae celebrationes peragantur. Ne fidelium attentio a novo altari distrahatur, altare antiquum ne sit peculiari modo ornatum.

304. Ob reverentiam erga celebrationem memorialis Domini et erga convivium in quo Corpus et Sanguis Domini praebentur, super altare ubi celebratur saltem una tobalea albi coloris ponatur, quae ad formam, mensuram et ornatum quod attinet cum ipsius altaris structura conveniat.

305. In altaris ornatu moderatio servetur.

Tempore Adventus altare floribus ornetur ea moderatione, quae indoli huius temporis conveniat, quin tamen plenam laetitiam Nativitatis Domini praeveniat. Tempore Quadragesimae altare floribus ornari prohibetur. Excipiuntur tamen dominica Laetare (IV Quadragesimae), sollemnitates et festa.

Florum ornatus semper sit temperatus, et potius quam supra mensam altaris, circa illud disponatur.

306. Super enim mensam altaris ea tantummodo quae ad Missae celebrationem requiruntur deponi possunt, scilicet, Evangeliarium ab initio celebrationis usque ad Evangelii proclamationem; a praesentatione vero donorum usque ad purificationem vasorum calix cum patena, pyxis, si necesse est, tandem corporale, purificatorium, et missale.

Disponantur insuper modo discreto quae forte ad amplificationem vocis sacerdotis necessaria sunt.

307. Candelabra, quae pro singulis actionibus liturgicis, venerationis et festivae celebrationis causa, requiruntur (cf. n. 117), aut super altare, aut circa ipsum, attenta structura tum altaris tum presbyterii, opportune collocentur, ita ut totum concinne componatur, neque fideles impediantur ab iis facile conspiciendis, quae super altare aguntur vel deponuntur.

308. Item super altare vel prope ipsum crux, cum effigie Christi crucifixi, habeatur, quae a populo congregato bene conspiciatur. Expedit ut huiusmodi crux, ad salutiferam Domini passionem in mentem fidelium revocandam, etiam extra celebrationes liturgicas prope altare permaneat.

De ambone

309. Dignitas verbi Dei requirit ut in ecclesia locus congruus exsistat e quo annuntietur, et ad quem, inter liturgiam verbi, attentio fidelium sponte convertatur.115

Convenit ut generatim locus huiusmodi sit ambo stabilis et non simplex pluteus mobilis. Ambo, pro cuiusque ecclesiae structura, ita dispositus esse debet, ut ministri ordinati et lectores a fidelibus bene conspici et audiri possint.

Ex ambone unice proferuntur lectiones, psalmus responsorius atque praeconium paschale; item proferri possunt homilia et intentiones orationis universalis seu orationis fidelium. Ambonis dignitas exigit ut ad eum solus minister verbi ascendat.

Convenit ut novus ambo benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.116

De sede pro sacerdote celebrante aliisque sedibus

310. Sedes sacerdotis celebrantis debet munus eius praesidendi coetui atque orationem dirigendi significare. Proinde locus eius magis congruus est versus ad populum in vertice presbyterii, nisi aedis structura vel alia adiuncta id impediant, ex. gr. si propter nimiam distantiam communicatio inter sacerdotem et coetum congregatum difficilis evadat, aut si tabernaculum locum habeat in media parte retro altare. Omnis autem species throni vitetur.117 Convenit ut sedes benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.118

Item in presbyterio sedes disponantur pro sacerdotibus concelebrantibus necnon pro presbyteris, qui veste chorali induti, celebrationi intersunt, quin concelebrent.

Sedes diaconi prope sedem celebrantis ponatur. Pro aliis ministris sedes ita collocentur, ut clare distinguantur a sedibus cleri et ipsi munus sibi concreditum facile implere possint.119

III. De ecclesiae ordinatione

De locis fidelium

311. Loca fidelium congrua cura disponantur, ut ipsi oculis et animo sacras celebrationes debite participare possint. Expedit ut de more scamna seu sedilia ad eorum usum ponantur. Consuetudo tamen personis quibusdam privatis sedes reservandi reprobanda est.120 Scamna autem seu sedilia, praesertim in ecclesiis noviter exstructis, ita disponantur, ut fideles corporis habitus a diversis celebrationis partibus requisitos facile sumere possint et expedite ad sacram Communionem recipiendam accedere valeant.

Caveatur ut fideles sive sacerdotem sive diaconum et lectores non tantum videre, sed etiam, hodiernis instrumentis technicis adhibitis, commode audire valeant.

De loco scholae cantorum et instrumentorum musicorum

312. Schola cantorum, attenta cuiusque ecclesiae dispositione, ita collocetur, ut clare appareat eius natura, eam nempe fidelium communitatis congregatae partem esse, et peculiare munus agere; eiusdem muneris exsecutio facilior evadat; singulis scholae sodalibus plena in Missa participatio, idest participatio sacramentalis, commode permittatur.121

313. Organum aliaque instrumenta musica legitime probata apto loco collocentur, ut tum scholae tum populo cantanti subsidio esse possint, atque, si sola pulsentur, commode ab omnibus audiri queant. Convenit ut organum benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.122

Tempore Adventus organum aliaque musica instrumenta adhibeantur ea moderatione, quae indoli huius temporis conveniat, quin tamen plenam laetitiam Nativitatis Domini praeveniat.

Tempore Quadragesimae sonus organi aliorumque instrumentorum permittitur tantum ad cantum sustentandum. Excipiuntur tamen dominica Laetáre (IV Quadragesimae), sollemnitates et festa.

De loco asservationis sanctissimae eucharistiae

314. Pro cuiusque ecclesiae structura et iuxta legitimas locorum consuetudines, Ss.mum Sacramentum asservetur in tabernaculo in parte ecclesiae pernobili, insigni, conspicua, decore ornata, et ad orationem apta.123

Tabernaculum de more unicum sit, inamovibile, materia solida atque inviolabili non transparenti confectum, et ita clausum ut quam maxime periculum profanationis vitetur.124 Convenit insuper ut benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.125

315. Ratione signi magis congruit ut in altari in quo Missa celebratur non sit tabernaculum in quo Ss.ma Eucharistia asservatur.126

Praestat proinde tabernaculum collocari, de iudicio Episcopi dioecesani:

  1. aut in presbyterio, extra altare celebrationis, forma et loco magis convenientibus, non excluso vetere altari quod ad celebrationem amplius non adhibetur (n. 306).
  2. aut etiam in aliquo sacello ad privatam fidelium adorationem et precationem idoneo,127 quod sit cum ecclesia organice coniunctum et christifidelibus conspicuum.

316. Secundum traditam consuetudinem, iuxta tabernaculum peculiaris perenniter luceat lampas, oleo vel cera nutrienda, qua indicetur et honoretur Christi praesentia.128

317. Minime obliviscantur etiam cetera omnia quae de asservatione Ss.mae Eucharistiae, ad normam iuris praescribuntur.129

De imaginibus sacris

318. Ecclesia in terrena Liturgia caelestem illam praegustando participat, quae in sancta civitate Ierusalem, ad quam peregrina tendat, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, et memoriam Sanctorum venerando partem aliquam et societatem cum iis sperat se habituram.130

Itaque Domini, beatae Mariae Virginis et Sanctorum imagines, iuxta antiquissimam Ecclesiae traditionem, in aedibus sacris fidelium venerationi exhibeantur,131 et in aede sacra ita disponantur ut fideles manuducant ad mysteria fidei quae ibi celebrantur. Ideoque caveatur ne eorum numerus indiscrete augeatur, hinc ut earum dispositio debito ordine fiat, ne fidelium attentionem ab ipsa celebratione avocent.132 Unius autem eiusdemque Sancti plus quam una imago de more ne habeatur. Generatim in ornamento et dispositione ecclesiae ad imagines quod attinet, pietati totius communitatis prospiciatur atque pulchritudini et dignitati imaginum.

caput vi
DE IIS QUAE AD MISSAE
CELEBRATIONEM REQUIRUNTUR

I. De pane et vino ad Eucharistiam celebrandam

319. Exemplum Christi secuta, Ecclesia panem et vinum cum aqua ad celebrandum dominicum convivium semper adhibuit.

320. Panis ad Eucharistiam celebrandam debet esse mere triticeus, recenter confectus, et secundum antiquam Ecclesiae latinae traditionem, azymus.

321. Ratio signi postulat ut materia celebrationis eucharisticae revera ut cibus appareat. Expedit ergo ut panis eucharisticus, quamvis azymus et forma tradita confectus, tali modo efficiatur, ut sacerdos in Missa cum populo celebrata revera hostiam frangere possit in diversas partes, easque saltem aliquibus fidelibus distribuere. Parvae tamen hostiae minime excluduntur, quando numerus sacram Communionem sumentium aliaeque rationes pastorales id exigunt. Gestus autem fractionis panis, quo simpliciter Eucharistia designabatur tempore apostolico, apertius manifestabit vim et momentum signi unitatis omnium in uno pane, et caritatis ex eo quod unus panis inter fratres distribuitur.

322. Vinum pro celebratione eucharistica debet esse ex genimine vitis (cf. Lc 22, 18), naturale et merum, idest extraneis substantiis non admixtum.

323. Sedula cura caveatur ut panis et vinum ad Eucharistiam destinata perfecto statu conserventur; id est, caveatur ne vinum acescat, neve panis corrumpatur vel nimis durus fiat, ita ut difficulter frangi possit.

324. Si post consecrationem aut cum Communionem sumit, sacerdos animadvertat vinum non fuisse infusum, sed aquam, deposita aqua in aliquo vase, vinum cum aqua infundat in calicem, illud consecret, partem narrationis dicens quae ad consecrationem calicis pertinet, quin tamen teneatur iterum panem consecrare.

II. De sacra supellectile in genere

325. Sicut pro ecclesiis aedificandis, ita et pro sacra supellectile universa, Ecclesia genus artis cuiusque regionis admittit, et eas aptationes recipit, quae cum singularum gentium ingenio et traditionibus congruant, dummodo omnia usui ad quem ipsa sacra supellex destinatur apte respondeant.133

Etiam in hac parte sedulo curetur nobilis illa simplicitas, quae cum arte vera optime copulatur.

326. In seligendis materiis pro sacra supellectile, praeter eas quae usu traditae sunt, eae quoque admitti possunt quae, iuxta mentem nostrae aetatis, nobiles aestimantur, durabiles sunt et usui sacro bene accommodantur. Qua de re iudex erit Conferentia Episcoporum pro singulis regionibus.

III. De sacris vasis

327. Inter ea quae ad Missam celebrandam requiruntur, speciali honore habentur vasa sacra, et inter haec calix et patena, in quibus vinum et panis offeruntur, consecrantur et sumuntur.

328. Vasa sacra ex metallo nobili conficiantur. Si ex metallo conflata sint quod robiginem producat vel auro minus nobilis sit, interius plerumque inaurentur.

329. De iudicio Conferentiae Episcoporum, actis ab Apostolica Sede recognitis, vasa sacra confici possunt etiam aliis ex materiis solidis et, secundum communem aestimationem cuiusque regionis, nobilibus, ex. gr. ebure aut aliquibus lignis durioribus, dummodo usui sacro aptae sint. Hoc in casu, praeferantur semper materiae quae facile non frangantur neque corrumpantur. Quod valet pro omnibus vasis quae ad hostias recipiendas destinata sunt, uti patena, pyxis, theca, ostensorium et alia huiusmodi.

330. Quoad calices aliaque vasa, quae ad recipiendum Sanguinem Domini destinata sunt, cuppam habeant ex tali materia confectam, quae liquida non absorbeat. Pes vero ex aliis materiis solidis et dignis confici potest.

331. Ad hostias consecrandas patena amplior convenienter adhiberi potest, in qua ponatur panis tum pro sacerdote et diacono tum pro aliis ministris et fidelibus.

332. Ad formam vasorum sacrorum quod attinet, artificis est ea opportuniore modo conficere, qui moribus respondeat singularum regionum dummodo ad usum liturgicum, ad quem destinantur, singula vasa sint apta, et clare distinguantur ab iis quae usui cotidiano destinantur.

333. Quoad vasorum sacrorum benedictionem, serventur ritus in libris liturgicis praescripti.134

334. Mos servetur exstruendi in sacristia sacrarium, in quod aqua ablutionis sacrorum vasorum et linteaminum fundatur (cf. n. 280).

IV. De sacris vestibus

335. In Ecclesia, quae est Corpus Christi, non omnia membra eodem munere funguntur. Haec diversitas munerum in Eucharistiae celebratione exterius manifestatur diversitate sacrarum vestium, quae proinde signum exstare debent muneris cuique ministro proprii. Eaedem tamen sacrae vestes ad decorem quoque ipsius actionis sacrae conferant oportet. Vestes quibus sacerdotes et diaconi, necnon ministri laici induuntur opportune benedicuntur.135

336. Vestis sacra omnibus ministris ordinatis et institutis cuiusvis gradus communis est alba, circa lumbos cingulo astringenda, nisi tali modo confecta sit, ut corpori adhaereat etiam sine cingulo. Antequam vero alba assumatur, si haec habitum communem circa collum non cooperit, amictus adhibeatur. Alba cum superpelliceo commutari nequit, ne quidem super vestem talarem, quando casula vel dalmatica, vel, iuxta normas sola stola sine casula vel dalmatica induenda est.

337. Sacerdotis celebrantis vestis propria, in Missa aliisque sacris actionibus quae cum Missa directo conectuntur, est casula seu planeta, nisi aliud caveatur, super albam et stolam induenda.

338. Diaconi vestis propria est dalmatica, super albam et stolam induenda; dalmatica tamen ob necessitatem vel minorem gradum sollemnitatis omitti potest.

339. Acolythi, lectores, aliique ministri laici albam vel aliam vestem in singulis regionibus a Conferentia Episcoporum legitime probatam induere possunt.

340. Stola defertur a sacerdote circa collum et ante pectus pendens; a diacono vero ab umero sinistro per transversum super pectus ducitur ad partem dexteram corporis, ibique retinetur.

341. Pluviale, seu cappa pluvialis, assumitur a sacerdote in processionibus aliisque actionibus sacris, iuxta rubricas proprias singulorum rituum.

342. Ad formam sacrarum vestium quod attinet, Conferentiae Episcoporum possunt definire et proponere Apostolicae Sedi aptationes, quae necessitatibus et moribus singularum regionum respondeant.136

343. Ad sacras vestes conficiendas, praeter traditas materias, fibrae naturales cuiusque loci propriae adhiberi possunt, necnon aliquae fibrae artificiales, quae respondeant dignitati actionis sacrae et personae. De qua re iudicabit Episcoporum Conferentia.137

344. Decet pulchritudinem et nobilitatem cuiusque vestis non ex abundantia ornamentorum quae superadduntur exquiri, sed e materia quae adhibeatur et a forma. Ornamenta autem figuras seu imagines vel symbola praebeant, quae usum sacrum indicent, remotis iis quae usum sacrum dedeceant.

345. Diversitas colorum in sacris vestibus eo contendit, ut hinc proprietas mysteriorum fidei celebrandorum, hinc sensus progredientis vitae christianae, decursu anni liturgici, efficacius etiam exterius exprimatur.

346. Ad colorem sacrarum vestium quod attinet, servetur usus traditus, nempe:

  1. Color albus adhibetur in Officiis et Missis temporis paschalis et Nativitatis Domini; insuper in celebrationibus Domini, quae non sint de eius Passione, beatae Mariae Virginis, SS. Angelorum, Sanctorum non Martyrum, in sollemnitatibus Omnium Sanctorum (1 nov.) et S. Ioannis Baptistae (24 iunii), in festis S. Ioannis Evangelistae (27 dec.), Cathedrae S. Petri (22 febr.) et Conversionis S. Pauli (25 ian.).
  2. Color ruber adhibetur in dominica Passionis et feria VI Hebdomadae sanctae, in dominica Pentecostes, in celebrationibus Passionis Domini, in festis nataliciis Apostolorum et Evangelistarum et in celebrationibus Sanctorum Martyrum.
  3. Color viridis adhibetur in Officiis et Missis temporis «per annum».
  4. Color violaceus adhibetur tempore Adventus et Quadragesimae. Assumi potest etiam in Officiis et Missis defunctorum.
  5. Color niger adhiberi potest, ubi mos est, in Missis defunctorum.
  6. Color rosaceus adhiberi potest, ubi mos est, in dominicis Gaudéte (III Adventus) et Laetáre (IV in Quadragesima).

Conferentiae tamen Episcoporum possunt definire, ad colores liturgicos quod attinet, et proponere Apostolicae Sedi aptationes, quae necessitatibus et ingenio populorum respondeant.

347. Missae rituales dicuntur cum colore proprio vel albo vel festivo; Missae autem pro variis necessitatibus cum colore proprio diei vel temporis aut cum colore violaceo, si indolem paenitentialem manifestant, v. gr. nn. 31, 33, 38; Missae votivae cum colore convenienti Missae quae celebratur aut etiam cum colore proprio diei vel temporis.

V. De aliis rebus ad usum ecclesiae destinatis

348. Praeter vasa sacra aut vestes sacras, pro quibus aliqua peculiaris materia statuitur, alia supellex, quae aut ipsi usui liturgico destinatur 138 aut quolibet alio modo in ecclesiam admittitur, digna sit atque respondens fini cui unaquaeque res destinatur.

349. Peculiari modo curandum est ut libri liturgici, Evangeliarium et Lectionarium praesertim, quae ad Verbi Dei proclamationem destinantur et proinde peculiari veneratione gaudent, sint revera in actione liturgica rerum supernarum signa et symbola, et proinde vere digni, decori et pulchri.

350. Insuper omni cura attendendum est ad ea quae directe cum altari et celebratione eucharistica conectuntur, uti sunt, ex. gr. crux altaris et crux quae in processione defertur.

351. Sedulo contendatur ut etiam in rebus minoris momenti artis postulata opportune serventur, et nobilis semper simplicitas cum munditie societur.

caput vii
DE MISSA EIUSQUE PARTIBUS ELEGENDIS

352. Efficacitas pastoralis celebrationis profecto augebitur, si textus lectionum, orationum et cantuum necessitatibus et praeparationi animi et ingenio participantium apte, quantum fieri potest, respondebunt. Quod obtinetur congrue adhibita multiplici facultate electionis, quae infra describitur.

Sacerdos proinde, in ordinanda Missa, ad commune bonum spirituale populi Dei, potius quam ad suam propensionem attendet. Memor sit insuper huiusmodi electionem partium concordi ratione esse faciendam cum iis qui partem aliquam in celebratione exercent, fidelibus minime exclusis, in iis quae ad ipsos magis directo spectant.

Cum vero multiplex afferatur facultas seligendi diversas Missae partes, necesse est ut ante celebrationem diaconus, lectores, psalmista, cantor, commentator, schola, unusquisque pro sua parte, probe sciant quinam textus ad se spectans adhibeatur, nihilque ex tempore quodammodo eveniat. Harmonica enim ordinatio et exsecutio rituum multum confert ad componendos fidelium animos ad Eucharistiam participandam.

I. De Missa eligenda

353. In sollemnitatibus sacerdos sequi tenetur calendarium ecclesiae in qua celebrat.

354. In dominicis, in feriis Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, in festis et memoriis obligatoriis:

  1. si Missa celebratur cum populo, sacerdos sequatur calendarium ecclesiae in qua celebrat;
  2. si Missa celebratur sine populo, sacerdos eligere potest aut calendarium ecclesiae aut calendarium proprium.

355. In memoriis ad libitum:

  1. In feriis Adventus a die 17 ad 24 decembris, diebus infra octavam Nativitatis et in feriis Quadragesimae, exceptis feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae, dicitur Missa de die liturgico occurrente; de memoria autem in calendario generali eo die forte inscripta sumi potest collecta, dummodo non occurrat feria IV Cinerum aut feria Hebdomadae sanctae. In feriis temporis paschalis memoriae Sanctorum rite ex integro peragi potest.
  2. In feriis Adventus ante diem 17 decembris, in feriis temporis Nativitatis a die 2 ianuarii et in feriis temporis paschalis, eligi potest aut Missa de feria, aut Missa de Sancto, vel de uno e Sanctis quorum fiat memoria, aut Missa de aliquo Sancto eo die in Martyrologio inscripto.
  3. In feriis per annum, eligi potest aut Missa de feria, aut Missa de memoria ad libitum forte occurrente, aut Missa de aliquo Sancto eo die in Martyrologio inscripto, aut Missa pro variis necessitatibus vel votivam.

Si celebrat cum populo, sacerdos curabit ne frequentius et sine sufficienti causa lectiones omittat singulis diebus in Lectionario pro feriis assignatas: Ecclesia enim cupit ut ditior mensa verbi Dei paretur fidelibus.139

Ob eandem causam moderate sumet Missas defunctorum: quaelibet enim Missa tam pro vivis quam pro defunctis offertur, et in Prece eucharistica memoria defunctorum habetur.

Ubi autem fidelibus cordi sunt memoriae ad libitum beatae Mariae Virginis vel Sanctorum, satisfiat legitimae eorum pietati.

Cum vero facultas datur eligendi inter memoriam calendario generali inscriptam et memoriam calendario dioecesano aut religioso insertam, praeoptetur, ceteris paribus et iuxta traditionem, memoria particularis.

II. De Missae Partibus Eligendis

356. In seligendis textibus diversarum partium Missae tum de Tempore tum de Sanctis, serventur normae quae sequuntur.

De lectionibus

357. Dominicis et sollemnitatibus assignantur tres lectiones, scilicet Prophetae, Apostoli et Evangelii, quibus populus christianus ad continuitatem operis salutis, secundum mirabile propositum divinum, educatur. Hae lectiones stricte adhibeantur.

Festis vero duae lectiones assignantur. Si tamen festum iuxta normas ad gradum sollemnitatis elevatur, additur tertia lectio, quae e Communi desumitur.

In memoriis Sanctorum, nisi habeantur propriae, leguntur de more lectiones feriae assignatae. In quibusdam casibus proponuntur lectiones appropriatae, quae scilicet peculiarem aspectum vitae spiritualis aut actuositatis Sancti in luce ponunt. Usus harum lectionum non est urgendus, nisi ratio pastoralis revera id suadeat.

358. In Lectionario pro feriis, lectiones proponuntur pro singulis diebus cuiusque hebdomadae per universum cursum anni: proinde hae lectiones plerumque sumentur, diebus quibus sunt assignatae, nisi occurrat sollemnitas vel festum, vel memoria lectiones appropriatae Novi Testamenti habens, in quibus scilicet mentio fiat de Sancto celebrato.

Si tamen aliquando lectio continua in hebdomada intermittitur ob aliquam sollemnitatatem, aliquod festum vel aliquam peculiarem celebrationem, sacerdoti licebit, prae oculis habita ordinatione lectionum totius hebdomadae, aut partes omittendas una cum aliis componere aut statuere quinam textus aliis praeferendi sint.

In Missis pro peculiaribus coetibus, sacerdoti licebit textus peculiari celebrationi aptiores eligere, dummodo ex approbati Lectionarii textibus seligantur.

359. Peculiaris insuper selectio textuum sacrae Scripturae datur in Lectionario pro Missis ritualibus, in quas aliqua Sacramenta vel Sacramentalia inseruntur, aut pro Missis, quae pro quibusdam necessitatibus celebrantur.

Huiusmodi Lectionaria ideo statuta sunt, ut per aptiorem verbi Dei auditionem fideles ad mysterium quod participant plenius percipiendum ducantur, et ad incensiorem amorem verbi Dei instituantur.

Textus proinde, qui in celebratione proferuntur, determinandi sunt prae oculis habitis tum congrua ratione pastorali tum eligendi facultate in hac re facta.

360. Datur quandoque forma longior et forma brevior eiusdem textus. In eligendo inter has duas formas criterium pastorale prae oculis habeatur. Tunc attendatur oportet ad facultatem fidelium auscultandi cum fructu lectionem magis vel minus longam; ad eorum facultatem audiendi textum magis completum, per homiliam explicandum.

361. Quando autem facultas tribuitur seligendi inter unum vel alterum textum iam definitum, vel ad libitum propositum, attendendum erit ad utilitatem participantium, prout nempe agitur de adhibendo textu, qui facilior est vel magis conveniens coetui congregato, vel de textu iterando vel reponendo, qui alicui celebrationi tamquam proprius assignatur, alteri vero tamquam ad libitum adhibendus, quoties utilitas pastoralis id suadeat.

Quod evenire potest aut quando idem textus diebus proximioribus iterum legi debeat ex. gr. die dominica et in feria subsequenti aut quando timeatur ne textus aliquis quasdam gignat difficultates in aliquo christifidelium coetu. Caveatur tamen ne, in seligendis textibus Scripturae Sacrae, partes eius permanenter excludantur.

362. Praeter facultates eligendi quosdam textus aptiores, de quibus supra, facultas fit Conferentiis Episcoporum, in peculiaribus adiunctis, aliquas aptationes indicandi ad lectiones quod attinet, ea tamen lege, ut textus seligantur e Lectionario rite approbato.

De orationibus

363. In qualibet Missa, nisi aliter notetur, dicuntur orationes ipsi Missae propriae.

In memoriis Sanctorum, dicitur collecta propria vel, si deest, de Communi congruenti; orationes vero super oblata et post Communionem, nisi sint propriae, sumi possunt aut e Communi aut e feriis temporis currentis.

In feriis autem per annum, praeter orationes dominicae praecedentis, sumi possunt vel orationes alius dominicae per annum, vel una ex orationibus pro variis necessitatibus, quae in Missali recensentur. Semper tamen licebit ex iisdem Missis etiam solam collectam adhibere.

Hoc modo ditior copia praebetur textuum, quibus precatio fidelium abundantius nutritur.

In potioribus tamen anni temporibus, haec accommodatio iam fit per orationes iisdem temporibus proprias, in Missali, pro singulis feriis, exstantes.

De Prece eucharistica

364. Plurimae praefationes, quibus Missale Romanum ditatur, eo spectant ut argumenta gratiarum actionis in Prece eucharistica plenius eniteant, et variae rationes mysterii salutis pleniore luce proponantur.

365. Electio inter Preces eucharisticas, quae in Ordine Missae inveniuntur, his normis opportune regitur:

  1. Prex eucharistica prima, seu Canon Romanus, qui semper adhiberi potest, opportunius profertur diebus quibus assignantur Communicántes propria, aut in Missis quae Hanc ígitur propriis ditantur, necnon in celebrationibus Apostolorum et Sanctorum, quorum mentio fit in ipsa Prece; itemque diebus dominicis, nisi, ob rationes pastorales, praeferatur Prex eucharistica tertia.
  2. Prex eucharistica secunda, ob peculiares ipsius notas, opportunius sumitur diebus infra hebdomadam, vel in peculiaribus rerum adiunctis. Quamvis Praefatione propria instructa sit, adhiberi potest etiam cum aliis praefationibus; cum iis praesertim quae mysterium salutis compendiose repraesentant, v. gr. cum praefationibus communibus. Quando Missa pro aliquo defuncto celebratur, adhiberi potest peculiaris formula, suo loco, nempe ante Memento etiam proposita.
  3. Prex eucharistica tertia cum qualibet Praefatione dici potest. Eius usus praeferatur diebus dominicis et festis. Si autem haec Prex in Missis defunctorum adhibeatur, usurpari potest peculiaris formula pro defuncto, suo loco inserenda, nempe post verba: Omnes fílios tuos ubíque dispérsos, tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.
  4. Prex eucharistica quarta Praefationem immutabilem habet et summarium plenius historiae salutis praebet. Adhiberi potest quando Missa Praefatione propria caret, et in dominicis «per annum». In hanc Precem, ratione structurae, inseri nequit peculiaris formula pro defuncto.
De cantibus

366. Cantibus in Ordine Missae positis, v. gr. ad Agnus Dei, non licet substituere alios cantus.

367. In eligendis cantibus inter lectiones occurrentibus, necnon cantibus ad introitum, ad offertorium et ad Communionem, normae serventur, quae suis locis statuuntur (cf. nn. 40-41, 47-48, 61-64, 74, 87-88).

caput viii
DE MISSIS ET ORATIONIBUS AD DIVERSA
ET DE MISSIS DEFUNCTORUM

I. De Missis et orationibus ad diversa

368. Quoniam liturgia Sacramentorum et Sacramentalium id efficit ut fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae sanctificetur gratia divina manante ex mysterio paschali,140 et quoniam Eucharistia est sacramentum sacramentorum, Missale suppeditat exempla Missarum et orationum, quae in diversis occasionibus vitae christianae adhiberi possunt pro necessitatibus totius mundi aut Ecclesiae universae vel localis.

369. Perspecta ampliore facultate eligendi lectiones et orationes, expedit ut Missae ad diversa moderate, idest quando opportunitas id exigit, adhibeantur.

370. In omnibus Missis ad diversa, nisi aliter expresse caveatur, licet adhibere lectiones feriales, necnon cantus inter ipsas occurrentes, si cum celebratione conveniant.

371. In huiusmodi Missis adnumerantur Missae rituales, pro variis necessitatibus, ad diversa et votivae.

372. Missae rituales cum celebratione quorundam Sacramentorum vel Sacramentalium conectuntur. Prohibentur in dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae in sollemnitatibus, in diebus infra octavam Paschae, in Commemoratione omnium fidelium defunctorum et in feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae, servatis insuper normis quae in libris ritualibus vel in ipsis Missis exponuntur.

373. Missae pro variis necessitatibus assumuntur quibusdam in rerum adiunctis, sive interdum sive statis temporibus occurrentibus. Ex his ab auctoritate competenti seligi possunt Missae pro supplicationibus, quae decursu anni a Conferentia Episcoporum statuentur.

374. Occurrente aliqua graviore necessitate vel utilitate pastorali, Missa ipsi conveniens celebrari potest, de mandato vel licentia Episcopi dioecesani, omnibus diebus, exceptis sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, diebus infra octavam Paschae, Commemoratione omnium fidelium defunctorum et feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae.

375. Missae votivae de mysteriis Domini aut in honorem beatae Mariae Virginis vel Angelorum vel cuiusdam Sancti vel omnium Sanctorum, pro fidelium pietate dici possunt in feriis per annum, etiamsi occurrit memoria ad libitum. Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivae, Missae quae referuntur ad mysteria vitae Domini vel Beatae Mariae Virginis, excepta Missa eiusdem Immaculatae Conceptionis, quia eorum celebratio cohaeret cum anni liturgici cursu.

376. In diebus quibus occurrit memoria obligatoria aut feria Adventus usque ad diem 16 decembris, temporis Nativitatis a die 2 ianuarii, et temporis paschalis post octavam Paschatis, Missae pro variis necessitatibus et votivae per se prohibentur. Si autem aliqua vera necessitas vel utilitas pastoralis id postulet, in celebratione cum populo adhiberi potest Missa huic necessitati vel utilitati respondens, de iudicio rectoris ecclesiae vel ipsius sacerdotis celebrantis.

377. In feriis per annum in quibus occurrunt memoriae ad libitum vel fit Officium de feria, licet celebrare quamlibet Missam vel adhibere quamlibet orationem ad diversa, exceptis tamen Missis ritualibus.

378. Peculiari modo, memoria sanctae Maria in sabbato commendatur, quia Redemptoris Matri in Liturgia Ecclesiae imprimis et prae omnibus Sanctis veneratio tribuitur.141

II. De Missis Defunctorum

379. Sacrificium eucharisticum Paschatis Christi pro defunctis offert Ecclesia ut, inter se communicantibus omnibus Christi membris, quae aliis impetrent spiritualem opem, aliis afferant spei solacium.

380. Inter Missas defunctorum primum locum tenet Missa exsequialis, quae celebrari potest omnibus diebus, exceptis sollemnitatibus de praecepto, feria V Hebdomadae sanctae, Triduo paschali et dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, servatis insuper omnibus servandis ad normam iuris.142

381. Missa defunctorum post acceptum mortis nuntium, vel in ultima sepultura defuncti, vel in primo anniversario die, celebrari potest etiam diebus infra octavam Nativitatis, diebus quibus occurrit memoria obligatoria aut feria quae non sit IV Cinerum aut Hebdomadae sanctae.

Aliae Missae defunctorum, seu Missae «cotidianae» celebrari possunt in feriis per annum, in quibus occurrunt memoriae ad libitum vel fit Officium de feria, dummodo pro defunctis revera applicentur.

382. In Missis exsequialibus habeatur de more brevis homilia, secluso tamen quovis genere laudationis funebris.

383. Incitentur fideles, praesertim e familia defuncti, ut etiam per sacram Communionem sacrificium eucharisticum pro defuncto oblatum participent.

384. Si Missa exsequialis directo conectitur cum ritu exsequiarum, dicta oratione post Communionem, et omisso ritu conclusionis, fit ritus ultimae commendationis seu valedictionis; qui ritus nonnisi praesente cadavere celebratur.

385. In ordinandis ac seligendis iis partibus Missae pro defunctis, praesertim Missae exsequialis, quae variari possunt (ex. gr. orationibus, lectionibus, oratione universali), prae oculis habeantur, ut par est, rationes pastorales, quoad defunctum, eius familiam, et astantes. Specialem insuper rationem habeant pastores de iis qui, per occasionem exsequiarum, liturgicis celebrationibus adsunt vel Evangelium audiunt, sive sunt acatholici sive catholici qui Eucharistiam numquam vel vix umquam participant, vel fidem etiam amisisse videntur: sunt enim sacerdotes ministri Evangelii Christi pro omnibus.

caput ix
DE APTATIONIBUS QUAE EPISCOPIS
EORUMQUE CONFERENTIIS COMPETUNT

386. Missalis Romani instauratio, ad normam decretorum Concilii Oecumenici Vaticani II aetate nostra effecta, assidue curavit ut fideles universi, in celebratione eucharistica, plenam illam, consciam atque actuosam participationem praestare possint, quae ab ipsius Liturgiae natura postulatur, et ad quam ipsi fideles, vi suae condicionis, ius habent et officium.143

Quo autem celebratio normis et spiritui sacrae Liturgiae plenius respondeat, in hac Institutione et in Ordine Missae ulteriores quaedam aliquae accommodationes et aptationes proponuntur, quae iudicio vel Episcopi dioecesani vel Conferentiarum Episcoporum committuntur.

387. Episcopus dioecesanus, qui ut sacerdos magnus sui gregis habendus est, a quo vita suorum fidelium in Christo quodammodo derivatur et pendet,144 vitam liturgicam fovere, moderari eique invigilare debet in sua dioecesi. Ipsi, in hac Institutione, committitur concelebrationis disciplinam moderari (cf. n. 202), normas statuere circa munus inserviendi sacerdoti ad altare (cf. n. 107), circa sacram Communionem sub utraque specie distribuendam (cf. 284), circa domos ecclesiae exstruendas et ordinandas (cf. nn. 291-294). Sed ad ipsum primarie spectat spiritum sacrae Liturgiae in sacerdotibus, diaconis et fidelibus alere.

388. Aptationes, de quibus infra, quae ampliorem coordinationem expetunt, in Conferentia Episcoporum, ad normam iuris, sunt determinandae.

389. Conferentiis Episcoporum competit imprimis huius Missalis Romani editionem in probatis linguis vernaculis apparare atque approbare, ut, actis ab Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeatur.

Missale Romanum sive in textu latino sive in versionibus vernaculis legitime approbatis integre edendum est.

390. Conferentiarum Episcoporum est aptationes definire, et actis a Sede Apostolica recognitis, in ipsum Missale introducere, quae in hac Institutione generali et in Ordine Missae indicantur, uti sunt:

Directoria vero aut Instructiones pastorales, quas Conferentiae Episcoporum utiles iudicaverint, praevia Apostolicae Sedis recognitione, in Missale Romanum, loco opportuno, induci poterunt.

391. Iisdem Conferentiis spectat versionibus textuum biblicorum qui in Missae celebratione adhibentur, peculiari cura attendere. Ex sacra Scriptura enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt, ut ex ea significationem suam actiones et signa accipiunt.145

Sermo adhibeatur qui captui fidelium respondeat et publicae proclamationis aptus sit, notis tamen servatis quae propriae sunt diversis modis loquendi in libris biblicis adhibitis.

392. Item Conferentiarum Episcoporum erit versionem aliorum textuum assiduo studio apparare, ut, etiam servata indole cuiusque linguae, sensus textus primigenii latini plene et fideliter reddatur. In hoc opere efficiendo, spectare expedit diversa litterarum genera quae in Missa adhibentur, uti sunt orationes praesidentiales, antiphonae, acclamationes, responsa, supplicationes litanicae, etc.

Prae oculis habeatur quod textuum versio non spectat imprimis ad meditationem, sed potius ad proclamationem vel cantum in actu celebrationis.

Sermo adhibeatur fidelibus regionis accommodatus, attamen nobilis ac litteraria qualitate praeditus, firma semper manente necessitate alicuius catechesis de sensu biblico et christiano nonnullorum verborum et sententiarum.

Praestat vero, in regionibus eandem linguam habentibus, pro textibus liturgicis, praesertim vero pro textibus biblicis et pro Ordine Missae eandem versionem, quantum fieri potest, haberi.146

393. Attento loco eminenti, quem in celebratione cantus obtinet, utpote liturgiae pars necessaria vel integralis,147 Conferentiarum Episcoporum est melodias aptas approbare, praesertim pro textibus Ordinarii Missae, pro populi responsionibus et acclamationibus, et pro peculiaribus ritibus per annum liturgicum occurrentibus.

Item iudicari quaenam formae musicales, melodiae, instrumenta musica in cultum divinum admittere liceat, quatenus usui sacro vere apta sint vel aptari possint.

394. Oportet ut quaevis dioecesis suum Calendarium et Proprium Missarum habeat.148 Conferentia vero Episcoporum, pro sua parte, conficiat calendarium proprium nationis, vel, una cum aliis Conferentiis, calendarium amplioris dicionis, ab Apostolica Sede approbandum.

In hoc opere perficiendo, maxime servanda et tuenda est dies dominica, ut primordialis dies festus, exinde aliae celebrationes, nisi revera sint maximi momenti, ipsi ne praeponantur.149 Item curetur ne annus liturgicus ex decreto Concilii Vaticani II recognitus elementis secundariis obscuretur.

In calendario nationis conficiendo, dies indicentur Rogationum et Quattuor anni Temporum, et formae et textus ad illas celebrandas,150 aliaeque peculiares determinationes prae oculis habeantur.

Convenit ut, in edendo Missali, celebrationes quae toti nationi vel dicioni sunt propriae suo loco celebrationibus calendarii generalis inserantur, quae vero regioni vel dioecesi in Appendice particulari locum habeant.

395. Demum, si fidelium participatio et eorum spirituale bonum varietates et profundiores aptationes requirant, ut sacra celebratio ingenio et traditionibus diversarum gentium respondeat, Conferentiae Episcoporum illas Sedi Apostolicae, ad normam art. 40 Constitutionis de sacra Liturgia proponere poterunt, de ipsius consensu introducendas, praesertim pro gentibus quibus Evangelium recentius nuntiatum est.151 Attente serventur peculiares normae quae per Instructionem «De Liturgia Romana et inculturatione» traditae sunt.152

Ad modum autem in hac re procedendi, haec serventur:

Imprimis praevia propositio Sedi Apostolicae particulatim exponatur, ut, debita facultate concessa, ad singulas aptationes elaborandas procedatur.

His propositis a Sancta Sede rite approbatis, experimenta pro temporibus et locis statutis peragentur. Si casus fert, experimenti tempore expleto, Conferentia Episcoporum aptationum prosecutionem determinabit et rei maturam formulationem Apostolicae Sedis iudicio proponet.153

396. Antequam tamen ad novas aptationes, profundiores praesertim, deveniatur, sedulo curandum erit ut cleri et fidelium debita institutio sapienter ordinateque promoveatur, facultates iam praevisae ad effectum ducantur et normae pastorales, spiritui celebrationis respondentes, plene applicentur.

397. Principium quoque servetur, iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum universali Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione, qui servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius legi credendi respondet.154

Ritus Romanus partem notabilem et praecellentem liturgici thesauri et patrimonii Ecclesiae catholicae constituit, cuius divitiae ad bonum universae Ecclesiae iuvant, ita ut earum amissio ei graviter noceret.

Ritus ille saeculorum decursu non solum usus liturgicos ex urbe Roma oriundos servavit sed etiam profundo, organico et harmonico modo alios quosdam in se integravit, qui e consuetudinibus et ingenio diversorum populorum variarumque Ecclesiarum particularium sive Occidentis sive Orientis derivabantur, indolem quandam supraregionalem sic acquirens. Nostris vero temporibus identitas et expressio unitaria huius Ritus invenitur in editionibus typicis librorum liturgicorum ex auctoritate Summi Pontificis promulgatis et in libris liturgicis illis respondentibus, a Conferentiis Episcoporum pro suis dicionibus probatis atque a Sede Apostolica recognitis.155

398. Norma a Concilio Vaticano II statuta, ut innovationes in instauratione liturgica ne fiant nisi vera et certa utilitas Ecclesiae id exigat, et adhibita cautela ut novae formae ex formis iam exstantibus organice quodammodo crescant,156 ad ipsius quoque Ritus Romani inculturationem operandam applicari debet.157 Inculturatio insuper necessariam temporis copiam requirit ne festinatim et incaute authentica traditio liturgica contaminetur.

Inculturationis denique inquisitio minime contendit ad novas familias rituales creandas, sed culturae datae exigentiis consulere eo tamen modo, ut aptationes inductae sive in Missali sive in aliis libris liturgicis compositae indoli propriae ritus Romani non sint noxiae.158

399. Itaque Missale Romanum, quamvis in linguarum diversitate atque in quadam consuetudinum varietate,159 in posterum servari debet veluti instrumentum et praeclarum signum integritatis et unitatis ritus Romani.160


  1. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, 17 septembris 1562: Denz-Schönm. 1738-1759.
  2. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 47; cf. Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, nn. 3, 28; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, nn. 2, 4, 5.
  3. Missa vespertina in Cena Domini, oratio super oblata. Cf. Sacramentarium Veronense, ed. L.C. Mohlberg, n. 93.
  4. Cf. Prex eucharistica III.
  5. Cf. Prex eucharistica IV.
  6. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 7, 47; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, nn. 5, 18.
  7. Cf. Pius XII, Litt. Enc. Humani generis, diei 12 aug. 1950: A.A.S. 42 (1950) pp. 570-571; Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium Fidei, diei 3 septembris 1969: A.A.S. 57 (1965) pp. 762-769; Sollemnis Professio Fidei, diei 30 iunii 1968, nn. 24-26: A.A.S. 60 (1968) pp. 442-443; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, nn. 3 f, 9: A.A.S. 59 (1967) pp. 543, 547.
  8. Cf. Conc. Oecum. Trid., Sessio XIII, 11 octobris 1551: Denz-Schönm. 1635-1661.
  9. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 2.
  10. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 11.
  11. Ibidem, n. 50.
  12. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, Doctr. de SS. Missae Sacrificio, cap. 8: Denz-Schönm. 1749.
  13. Ibidem, can. 9: Denz-Schönm. 1759.
  14. Ibidem, cap. 8: Denz-Schönm. 1749.
  15. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 33.
  16. Ibidem, n. 36.
  17. Ibidem, n. 52.
  18. Ibidem, n. 35, 3.
  19. Ibidem, n. 55.
  20. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, Doctr. de SS. Missae Sacrificio, cap. 6: Denz-Schönm. 1747.
  21. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 55.
  22. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 41; Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 11; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, nn. 2, 5, 6; Decr. de pastorali Episcoporum munere, Christus Dominus, n. 30; Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio, n. 15; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, nn. 3 e, 6: A.A.S. 59 (1967) pp. 542, 544-545.
  23. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 10.
  24. Cf. ibidem, n. 102.
  25. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 5; Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 10.
  26. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 14, 19, 26, 28, 30.
  27. Cf. ibidem, n. 47.
  28. Cf. ibidem, n. 14.
  29. Cf. ibidem, n. 41.
  30. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 13; Codex Iuris canonici, can. 904.
  31. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 59.
  32. Quoad peculiares Missae celebrationes servetur quod statutum est: cf. pro Missis in coetibus particularibus: S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. Actio pastoralis, diei 15 maii 1969: A.A.S. 61 (1969) pp. 806-811; pro Missis cum pueris: Directorium de Missis cum pueris, 1 novembris 1973: A.A.S. 66 (1974) pp. 30-46; de modo uniendi Horas Officii cum Missa: Institutio generalis de Liturgia Horarum, nn. 93-98; de modo uniendi quasdam benedictiones et coronationem imaginis beatae Mariae Virginis cum Missa: Rituale Romanum, De Benedictionibus, Praenotanda n. 28; Ordo coronandi imaginem beatae Mariae Virginis, nn. 10 et 14.
  33. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere, Christus Dominus, n. 15; cf. etiam Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 41.
  34. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 22.
  35. Cf. praesertim Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 23, 25; Paulus VI, Const. Ap. Missale Romanum.
  36. Congr. de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Varietates legitimae, diei 25 ianuarii 1994: A.A.S. 87 (1995) pp. 288-314.
  37. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 5; Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 33.
  38. Cf. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXII, Doctr. de SS. Missae Sacrificio, cap. 1: Denz-Schönm. 1740; cf. Paulus VI, Sollemnis professio fidei, diei 30 iunii 1968, n. 24: A.A.S. 60 (1968) p. 442.
  39. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 7; Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium Fidei, diei 3 septembris 1965: A.A.S. 57 (1965) p. 764.
  40. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 56.
  41. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 48, 51; Const. dogm. de divina Revelatione, Dei Verbum, n. 21; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 4.
  42. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 7, 33, 52.
  43. Cf. ibidem, n. 33.
  44. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, n. 14: A.A.S. 59 (1967) p. 304.
  45. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 26-27; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 3 d: A.A.S. 59 (1967) p. 542.
  46. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 30.
  47. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, n. 16 a: A.A.S. 59 (1967) p. 305.
  48. S. Augustinus Hipponensis, Sermo 336, 1: PL 38, 1472.
  49. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, nn. 7, 16: A.A.S. 59 (1967) pp. 302, 305.
  50. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 116; cf. etiam ibidem, n. 30.
  51. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 54; cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 90: A.A.S. 56 (1964) p. 897; Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, n. 47: A.A.S. 59 (1967) p. 314.
  52. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 34; cf. etiam n. 21.
  53. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 30.
  54. Cf. ibidem, n. 40; cf. Congr. de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Varietates legitimae, diei 25 ianuarii 1994, n. 41: A.A.S. 87 (1995) p. 304.
  55. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 30; cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, n. 17: A.A.S. 59 (1967) p. 305.
  56. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Dies Domini, diei 31 maii 1998, n. 50: A.A.S. 90 (1998) p. 745.
  57. Cf. infra [in ipso Missali]
  58. Cf. Tertullianus, Adversus Marcionem, IV, 9: PL 2, 376A; Origenes, Disputatio cum Heracleida, n. 4, 24: SC 67, p. 62; Statuta Concilii Hipponensis Breviata, 21: CCSL 149, p. 39.
  59. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 33.
  60. Cf. ibidem, n. 7.
  61. Cf. ibidem, n. 51.
  62. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Vicesimus quintus annus, diei 4 decembris 1988, n. 13: A.A.S. 81 (1989) p. 910.
  63. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 52; cf. Codex Iuris canonici, can. 767 § 1.
  64. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 54: A.A.S. 56 (1964) p. 890.
  65. Cf. Codex Iuris canonici, can 767 § 1; Pont. Comm. Codicis Iuris Canonici authentice interpretando, respons. ad dubium circa can. 767 § 1: A.A.S. 79 (1987), p. 1249; Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium spectantem, Ecclesiae de mysterio, diei 15 augustii 1997, art. 3: A.A.S. 89 (1997), p. 864.
  66. Cf. ibidem, n. 53: A.A.S. 56 (1964) p. 890.
  67. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 53.
  68. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 56: A.A.S. 56 (1964) p. 890.
  69. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 47; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, nn. 3 a, b: A.A.S. 59 (1967) pp. 540-541.
  70. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 91: A.A.S. 56 (1964) p. 898; Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, n. 24: A.A.S. 59 (1967) p. 554.
  71. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 48; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 12: A.A.S. 59 (1967) pp. 548-549.
  72. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 48; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 5; cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 12: A.A.S. 59 (1967) pp. 548-549.
  73. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, nn. 31, 32: A.A.S. 59 (1967) pp. 558-559; S. Congr. de Disciplina Sacramentorum, Instr. Immensae caritatis, diei 29 ianuarii 1973, n. 2: A.A.S. 65 (1973) pp. 267-268.
  74. Cf. S. Congr. pro Sacramentis et Cultu Divino, Instr. Inaestimabile donum, diei 3 aprilis 1980, n. 17: A.A.S. 72 (1980) p. 338.
  75. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 26.
  76. Cf. ibidem, n. 14.
  77. Cf. ibidem, n. 28.
  78. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, nn. 26, 28; Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 42.
  79. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 26.
  80. Cf. Caeremoniale Episcoporum, nn. 175-186.
  81. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decretum de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 2; Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 28.
  82. Cf. Paulus VI, Litt. Ap. Sacrum diaconatus Ordinem, diei 18 iunii 1967: A.A.S. 59 (1967) 697-704; Pontificale Romanum, De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconarum, editio typica altera, 1989, n. 173.
  83. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 48; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 12: A.A.S. 59 (1967) pp. 548-549.
  84. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 910 § 2; Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium spectantem, Ecclesiae de mysterio, diei 15 augustii 1997, art. 8: A.A.S. 89 (1997), p. 871.
  85. Cf. S. Congr. de Disciplina Sacramentorum, Instr. Immensae caritatis, diei 29 ianuarii 1973, n. 1: A.A.S. 65 (1973) pp. 265-266.
  86. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 24.
  87. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, n. 19: A.A.S. 59 (1967) p. 306.
  88. Cf. ibidem, n. 21: A.A.S. 59 (1967) pp. 306-307.
  89. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 22.
  90. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 41.
  91. Cf. Caeremoniale Episcoporum, nn. 119-186.
  92. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 42; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 26: A.A.S. 59 (1967) p. 555; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 28; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 5.
  93. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 47: A.A.S. 59 (1967) p. 565.
  94. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 26: A.A.S. 59 (1967) p. 555; Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, nn. 16, 27: A.A.S. 59 (1967) pp. 305, 308.
  95. Cf. Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium spectantem, Ecclesiae de mysterio, diei 15 augustii 1997, art. 6: A.A.S. 89 (1997), p. 869.
  96. Cf. S. Congr. pro Sacramentis et Cultu Divino, Instr. Inaestimabile donum, diei 3 aprilis 1980, n. 10: A.A.S. 72 (1980) p. 336; Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium spectantem, Ecclesiae de mysterio, diei 15 augustii 1997, art. 8: A.A.S. 89 (1997), p. 871.
  97. Cf. infra, Appendix, Ritus ad deputandum ministrum sacrae Communionis ad actum distribuendae.
  98. Cf. Paulus VI, Litt. Apost. Ministeria quaedam, diei 15 aug. 1972: A.A.S. 64 (1972) p. 532.
  99. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 57; Codex Iuris Canonici, can. 902.
  100. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 47: A.A.S. 59 (1967) p. 566.
  101. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 47: A.A.S. 59 (1967) p. 565.
  102. Cf. Benedictus XV, Const. Ap. Incruentum altaris sacrificium, diei 10 augusti 1915: A.A.S. 7 (1915) pp. 401-404.
  103. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 32: A.A.S. 59 (1967) p. 558.
  104. Cf. Conc. Oecum. Trid., Sessio XXI, 16 iulii 1562, Decr. de Communione eucharistica, capp. 1-3: Denz-Schönm. 1725-1729.
  105. Cf. ibidem, cap. 2: Denz-Schönm. 1728.
  106. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 122-124; Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, n. 5; S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 90: A.A.S. 56 (1964) p. 897; Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 24: A.A S. 59 (1967) p. 554; Codex Iuris Canonici, can. 932 § 1.
  107. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 123.
  108. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 24: A.A S. 59 (1967) p. 554.
  109. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 123, 129; S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 13 c: A.A.S. 56 (1964) p. 880.
  110. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 123.
  111. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 126; S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 91: A.A.S. 56 (1964) p. 898.
  112. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, nn. 97-98: A.A.S. 56 (1964) p. 899.
  113. Cf. ibidem, n. 91: A.A.S. 56 (1964) p. 898.
  114. Cf. ibidem.
  115. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 92: A.A.S. 56 (1964) p. 899.
  116. Cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo benedictionis occasione data auspicandi novum ambonem, nn. 900-918.
  117. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 92: A.A.S. 56 (1964) p. 898.
  118. Cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo benedictionis occasione data auspicandi novam cathedram seu sedem praesidentiae, nn. 880-899.
  119. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 92: A.A.S. 56 (1964) p. 898.
  120. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 32.
  121. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, n. 23: A.A.S. 59 (1967) p. 307.
  122. Cf. Rituale Romanum, De benedictionibus, nn. 1052-1054.
  123. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 54: A.A S. 59 (1967) p. 568; Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 95: A.A.S. 56 (1964) p. 898.
  124. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 52: A.A.S. 59 (1967) p. 568; Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, n. 95: A.A.S. 56 (1964) p. 898; S. Congr. de Sacramentis, Instr. Nullo umquam tempore, diei 28 maii 1938, n. 4: A.A.S. 30 (1938) pp. 199-200; Rituale Romanum, De sacra Communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, editio typica 1973, nn. 10-11.
  125. Cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo benedictionis occasione data auspicandi novum tabernaculum eucharisticum, nn. 919-929.
  126. Cf. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 55: A.A.S. 59 (1967) p. 569.
  127. S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 53: A.A.S. 59 (1967) p. 568; Rituale Romanum, De sacra Communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, editio typica, n. 9; Codex Iuris Canonici, can. 938 § 2; Ioannes Paulus II, Epist. Dominicae Cenae, n. 3: A.A.S. 72 (1980) pp. 117-119.
  128. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 940; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, diei 25 maii 1967, n. 57: A.A.S. 59 (1967) p. 569; cf. Rituale Romanum, De sacra Communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, editio typica, n. 11.
  129. Cf. praesertim S. Congr. de Sacramentis, Instr. Nullo umquam tempore, diei 28 maii 1938: A.A.S. 30 (1938) pp. 198-207; Codex Iuris Canonici, can. 934-944.
  130. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 8.
  131. Cf. Pontificale Romanum, Ordo Dedicationis ecclesiae et altaris, cap. IV, n. 10; Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo ad benedicendas imagines quae fidelium venerationi publicae exhibentur.
  132. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Lturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 125.
  133. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 128.
  134. Cf. Pontificale Romanum, Ordo Dedicationis ecclesiae et altaris, cap. VII, Ordo benedictionis calicis et patenae; Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo benedictionis rerum quae in liturgicis celebrationibus usurpantur.
  135. Cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, Ordo benedictionis rerum quae in liturgicis celebrationibus usurpantur, n. 1070.
  136. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 128.
  137. Cf. ibidem.
  138. Quoad benedictionem rerum quae in domibus ecclesiae ad usum liturgicum destinantur, cf. Rituale Romanum, De Benedictionibus, pars III.
  139. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 51.
  140. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 61.
  141. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 54; Paulus VI, Adhort. Ap., Marialis cultus, diei 2 februarii 1974, n. 9: A.A.S. 66 (1974) 122-123.
  142. Cf. praesertim Codex Iuris Canonici, can. 1176-1185; et Rituale Romanum, Ordo Exsequiarum, editio typica.
  143. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 14.
  144. Cf. Ibidem, n. 41.
  145. Cf. ibidem, n. 24.
  146. Cf. ibidem, n. 36 § 3.
  147. Cf. ibidem, n. 112.
  148. Normae Universales de Anno liturgico et de Calendario, nn. 48-51; cf. S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. Calendaria particularia, diei 24 iunii 1970, nn. 4, 8: A.A.S. 62 (1970), pp. 652-653.
  149. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 106.
  150. Cf. Normae Universales de Anno liturgico et de Calendario, n. 46; cf. S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. Calendaria particularia, diei 24 iunii 1970, n. 38: A.A.S. 62 (1970), p. 660.
  151. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 37-40.
  152. Congr. de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Varietates legitimae, diei 25 ianuarii 1994, nn. 54, 62-69: A.A.S. 87 (1995) pp. 308-309, 311-313.
  153. Ibidem, nn. 66-68: A.A.S. 87 (1995) 313.
  154. Ibidem, nn. 26-27: A.A.S. 87 (1995) pp. 298-299.
  155. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Vicesimus quintus annus, diei 4 decembris 1989, n. 16: A.A.S. 82 (1990) p. 912; cf.Congr. de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Varietates legitimae, diei 25 ianuarii 1994, nn. 2, 36: A.A.S. 82 (1990) pp. 288, 302.
  156. Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 23.
  157. Congr. de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Instr. Varietates legitimae, diei 25 ianuarii 1994, n. 46: A.A.S. 87 (1995) p. 306.
  158. Cf. ibidem, n. 36: A.A.S. 87 (1995) p. 302.
  159. Cf. ibidem, n. 54: A.A.S. 87 (1995) pp. 308-309.
  160. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 38; Paulus VI, Const. Ap. Missale Romanum.